Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.

1551 — 1553. 409 mimi commodo et salute publica praestiturum esse. Majestas quoque Sua gratiosam se et dementem ei exhibebit omni tempore, ut fecit hactenus. Ubi vero in primo supplicationum Catalogi articulo supplicant novem Comitatus, ut Majestas Regia Commissa­rios, cum Magistris Protonotariis, Cassoviam mittat, qui vio­lentias et id genus alia mala, quae per baec tempóra in illis partibus patrata sunt, cognoscant et dijudicent; super ea re Majestas Sua deliberatura, et, quantum per temporis ratio­nem, rerumque statum videbitur fieri posse , supplicationi liuic suorum fidelium benigne respondebit, Ad secundum articulum , Majestas Sua mandátum suum ad Gábrielem Pereny et Georgium Báthory illico expediri jussit, ne in posterum Telonia a Nobilibus vel Libe­ris Civitatibus, propter eorum praerogativas, exigant ; alio­quin Maiestas Sua curabit Telonia ejusmodi insolita distra­hi, ne fideles sui, propter eorum libertates, a quocunque gra­ventur. Mandavit etiam illico Majestas Sua fidelibus Consili­ai'iis Camerae suae Hungaricae, ut prohibeant ubique Trice­simatoribus, ne a rebus, quae ad usum eorum proprium No­biles per Regnum circumferunt, vel in Regnum indueunt, juxta publicas constitutiones, Tricesimam exigant ; valde autem aegre fert Majestas Sua, libertates aut privilegia suorum fidelium a quibusvis, et praesertim ab officialibus suis vio­lari. Caveant tamen iidem Nobiles et alii fideles Suae Maje­statis, ne qua fraus in hujusmodi convectionibus rerum com­mittatur, neque hoc praetextu mercaturam exerceant ; alioquin si tales reperientur, merito poterunt castigari. Ubi vero pro Domina Relicta Gabrielis quondam Ho­monnay et liberis quondam Emerici Homonnay supplicant, Maiestas Sua, visa supplicatione eorum, dementem rationem supplicationis suorum fidelium est habitura. De moneta veteri ubique aeeipienda, Sacra Majestas, uti ante aliquoties , ita nunc quoque, mandatum in omnes Regni partes datura est, quo in ea re quoque publicae consti­tutiones effectum habeant,

Next

/
Thumbnails
Contents