Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
VII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1551-1553.
410 MAGYARORSZÁGI RÉSZI.EGES GYŰLÉSEK Mandavit etiam illico Majestas Sua Magnifico Georgio Sered) 7, ut servitorem Stanislai Barczy dimittat liberum, si res ita se habet, uti novem Comitatus exposuerunt. Firmiter etiam Francisco Dobo per aliud mandatum suum jussit, ut servitores ac subditos suos, a quibus Nobiles capti et spoliati esse dicuntur, dimittat. In ultimo articulo, in quo de Nobílibus in Nagy-Mihál fit mentio, cum Sacrae Majestati Suae in mentem venire non posset, cujusmodi sit negotium illud eorum Nobilium, an sit decimarum vel alterius rei; propterea ubi Majestas Sua ea de re fuerit clarius edocta, clementer ac pro justitia, fidelibus suis ea in re quoque respondebit, Ferdinandus. Nicolaus Olalius Episcopus Agriensis. (Egykorú másolata Bártfa város levéltárában. Kiadta Kovachich. Supplementum. III. 227 — 235. 11.)