Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.

286 A POZSONYI ORSZÁOGYÍÍLÉ3 quae nunc videbuntur incommoda, atque ab illis penitus res­pirare. Majestas certe Regia omni genere gratiae et beneficen­tiae ipsos fideles suos ob hujusmodi merito prosequi curabit, atque id efficiet, tum defensione eorum curanda, tum vero tu­endis eorum libertatibus, ut eos hujusmodi collatis subsidiis ullo unquam tempore poeniteat. Cum autem supplicatum suae Majestati fuerit diligen­ter proximis temporibus, per fideles subditos suos Marchiona­tus Moraviae, de revisione rectificationeque limitum inter eundem Marchionatum et Regnum Hungáriáé, qui limites fluvio Morava dividuntur; rursus per Ordines et Status ejus­dem Regni Hungáriáé saepenumero Majestati suae similiter fuerit supplicatum pro hujusmodi rectificatione, tam de Mo­ravia quam aliis Regnis et Provinciis vicinis; ad quam qui­dern revisionem licet sua Majestas in omnes partes antehac Commissrios suos miserit, nondum tamen conclusio fieri po­tuit, Majestas autem sua tam ipsis fidelibus suis ex Moravia quam Serenissimo Regi Poloniae super revisione limitum versus Scepusium, primum diem mensis Maji praefixerit, et alios quoque limites versus Austriam et Styriam revidendos Commissarios suos iterum mittere statuerit: propterea Ma­jestas sua hortatur elementer fideles suos Ordines et Status Regni, ut super revisionibus et rectificationibus huiusmodi limitum faciendis tractent inter se, et ita deliberent et cogi­tent de idoneis personis ad loca praedicta dimittendis, ut cum plena potestate tarn suae Majestatis quam totius Regni, Com­missarii ipsi ad praedictas rectificationes possint oportunis terminis expediri, ut jam tandem ab bis contentionibus libe­rati, utque Majestatis suae subditi in mutua pace atque con­cordia utrinque vivere possint, Extant praeterea a tempore certo hominum diversorum et negotiatorum externorum variae querelae, expostulantium, quod anonnulis Dominis et Nobilibus Regni Hungáriáé, cer­tisque in locis nonnunquam arestationes indebitae justorum et insontium hominum, pro injustis, sontibus et reis fierent; quod cum plane iniquum, ac ab omni jure ac Regni decreto alienum esse constet, Majestas sua fideles suos Ordines et Status Regni clementer hortatur, hac in re quoque modum

Next

/
Thumbnails
Contents