Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.

15Ö0. JANUÁR É S FEBRUÁRBAN. 287 et ordinem inter se studeant concludere, ne justi plectantur et minimé rei. Praeterea non dubium est Regiae Majestati Status et Ordines Regni hujus sui intelligere, quantam jacturam, quanta damna ex inaequali et repróba moneta hactenus acceperint, et quantum extra Regnum hoc superaddere et in ea amittere cogantur. Quare Regia Majestas ejusdem Statibus et Ordini­bus clementer notum esse vult. Sacram Caesaream et Catho­licam Regiam Majestatem, ad promovendum commune com­modum et utilitatem publicam, ad obtineudam constantem monetae aequalitatem, ac ad. obviandum omni dolo et falsifi­catioiri, atque adeo turpi lucro, quod hac in parte quaeri sólet, apud Electores et- Principes Sacri Romani Imperii tantum et tamdíu institisse et tractasse. et jam tandem Deo favente ob­tinuisse, effecisseque, ut de aequali ac communi et constanti moneta argentea inter se jam plane concordaverint, ac Impe­ratoriam ejus Majestatem hujusmodi de moneta concordiam pro inferioribus suis Provinciis suis haereditariis jam accep­tasse; Regia attamen Majestas, tanquam Archidux Austriae in eandem similiter non solum consensit, verum etiam in animo habet monetam Regni sui Boemiae eodem modo ordinäre dirigereque. Quamobrem ut Ordines et Status Regni hujus Hungáriáé ab inaequali et adulterina moneta, atque inde con­sequentibus dammis, dolis et turpibus illicitisque nonnullo­rum quaestibus seu lucris, non tantum liberentur, sed etiam eis de aequali, constanti et bona moneta argentea provideatur, quae tam intra quam extra Regnum, penes Sacri Imperii, Regni Boemiae, et Provinciarum Majestatis Suae haereditaria­rum monetas in aequali valore, sine aliqua superadditione et jactura recipiatur: Sacra Regia Majestas penes se constituit monetam Hungaricam juxta praedictam unionem et conclu­sionem, praesertim cum ea ipsa moneta Hungarica huic unioni bonitate plane aequalis sit, constituere dirigereque; atque ut Status et Ordines Regni hujus Hungáriáé et Boemiae uniri constituique et consistere possit (?), Regia sua Majestas ex­hibet eisdem Statibus et Ordinibus ternas annotationes et formulas, quae a Monetarum Magistris, per suam Majestatem ad id deputatis, confecti sunt, ex quibus saneiidem Status et

Next

/
Thumbnails
Contents