Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1550. Január- és Februárban.
1550. JANUÁR ÉS FÉRRUÁRBAN. 285 oportere; imprimisque necesse esset arces et alia fortalitia finitima validis esse continuis firmata praesidiis, et itainsuper valiari et communiri moeniis, propugnaculis, et id genus ad pellendam vim necessariis, ut ex illis Majestatis suae ditio, fidelesque et subditi tutiores ab omni liostili insultu esse queant; constet autem ad ista pro necessitate praestanda, quae sane ineredibilibus sumptibus curare necesse fűit, Majestatem suam ex aliis Regnis et Provinciis suis non mediocrem vim hactenus insumpsisse pecuniae, et quotidie insummere; quod nec ordinarii reditus, nec quae quo tempore extraordinaria collata sunt subsidia e Regno Hungáriáé, tot tantisque necessitatibus satis esse potuerint, quemadmodum ipsi Ordines et Status Regni facile dirigere (sic) potuerünt; etsi ipsa quidem Majestas Regia jacturam et incommodum fidelium suorum ex Hungaria perspectum habet, memoriaque tenet huiusmodi calamitosis etiam temporibus ab eisdem subsidia Majestati suae, pro defensione eorum laboranti, aliquoties fuisse praestita; cum tarnen liceat eisdem palam cernere, pium paternumque et assiduum Studium Majestatis suae, adeoque conatus viresque omnes huc tendere, ut Regnum Hungáriáé in pristinum ac tranquillum statum, ope divina, aliquando restituat; deceatque ipsos, quorum res imprimis agitur, ultro etiam supra vires prosequendo Majestati suae praesto esse, et circumvicinis alioquin Christianis omnibus populis palam facere, sese more majorum, ne extremis quidem rebus suis ulla sibi ratione deesse velle: hortatur propterea Majestas sua, et clementer admonet fideles suos Ordines et Status Regni, ut quemadmodum hactenus, ita nunc quoque, statuant inter se ac decernant subsidium si non magis, quod quidem necessitas postulet, at saltem adminus tantum, quantum in superiori commurii Diaeta fuerat oblatum, ad gentium conservationem, finitimorumque locorum munitionem, et aliorum rerum executionem, quae ad tuendam quietem, et libertates ipsorum fidelium conservandas videbuntur pertinere; quo quidem facto cum reliquos populos Christianos quibusdam veluti stimulis excitabunt ad ferendam opem, et ipsis et Majestati suae omni tempore; tum vero consulent ipsi eorum saluti, licebitque aliquando, divina benignitate, fructu perfrui horuui-