Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

22 A POZSONYI ORSZÁGGYÍÍL,ÉS. promptitudine ceterique externi ad ferenda illis subsidia magis inflamentur. Et quoniam incertum est, quid cum hoste communi decerni, aut que pax queue inducie confici possint, ideoque Cesarea et Regia Maiestates statutum habeant, ita se com parare, ita instruere, ut si contingat certam et securam pacem non succedere, dinino auxilio armis aliquod institutum opus eliberande Hungarie perficiant: id quoque hortatur Maiesta­sua íideles suos, ut in hoc conuentu tractent inter se ac deli­berent, de modo atque ordino iuuandi generálom expedicio­nem, si ad eam ventum erit, studeantque imitari maiores suos fortissimos viros, qui cum nondum esset pro laribus, pro libertate dimicandum, florentibus vi delicet eciamnum Regni rebus, pro fide tantum ac religione christiana, pro glória, nul­luni periculum, nulluni aduersum casum exhorrentes, ultro alacres sese morti obiicere, et acerbissima queque subire nun­quam dubitarunt. Neque vero mouere debet quenquam, quod hispani mili­tes, quos ab aliquot mensibus Maiestas sua ad continuam lianc defensionem conduxit, licencius sese, ut fertur, plerisque in locis, ubi castra metati sunt, gesserint. Nam cum stipendii inopia milites, ut fit, palantes ad predas exire oportuerit, quod quidem stipendium preter opinionem sue Maiestatis inde liac­tenus afferri cessatum est, unde persolui iampridem debuit, nec sine admiratione et molestia sue Maiestatis ista contige­runt; tum vero Maiestas sua eum ordinem, eum moduin in posterum adhiberi statuit, ut milites tam hispani, quamreliqui sub disciplina militari, atque in officio, ubique citra iniuriam aut damnum cuiusquam contineantur ; de preteritis autem dani­nis per ipsos hispanos illatis ubique inuestigetur, ac de eorum stipendio, quod propediem afferri debet, omnibus satisíiat. 2) Kivid : Propositio future diete posonieiisis. — Parere Hungarorum, que proponenda suut in diéta Hungarica, (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.) 3) Ezen pont mellett a lap szélén a következő jegyzet áll : »la hoc articulo aliqua sunt mutata, a Liqua aJdila.« 2) Ezen pont mellett, a lap szélén, a következő jegyzet áll: »Arti­cultis isle praetermittendus vídetur.«

Next

/
Thumbnails
Contents