Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1546. Februárban.

154(5. FEBRUÁRBAN. 23 III. 1546. Február. Ferdinánd király válaszirata a pozsonyi országgyűlés felterjesztésére. Sacra Regia Maiestas dominus noster clementissimus, fidelium suorum dominorum Praelatorum, Baroimm. Nobili­um, caeterorumque ordinum ac statuum Regnisui Hungáriáé Responsum ad ea, quae Maiestas eius in praesenti conuentu Posoniensi illis, ex edicto Maiestatis suae congregatis, coram et scripto proposuit, gratiose intellexit; et ex eo sane ipsorum pro Maiestatis suae paterna cura pietate, dementia et benig­nitate, eisdem multifariam hactenus ostensa, de qua omnes ingenue et prolixe fatentur singulares gratiarum actiones et uberrimas subinde oblationes ex ver a" et immota eorum fideli­tate, ut facile apparet profectas, paterno prorsus animo suscipi­ens et complectens, eorundem pristinam ac perpetuam constan­tiam, fidem, promptitudinem clementer agnoscit, laudat. probat et commendat, seque in omnes et singulos status atque ordines, sicuti clementissimum Regem et bonum principem erga fide­les subditos suos decet et comienit, omni tempore gratiose ge­rere et exliibere sua sponte cupit et optat. Quantum vero legationem Maiestatis suae ad Turcam proximo superiori anno missam concernit, ipsi sane status apud se facile expendere possunt, eam legationem non sine magnis et urgentibus causis mature deliberatis per Maiestatem suam institutam fuisse. Et licet ipsi asserant legationem illám ita forte dirigi potuisse, si saltem cum aliquibus íidelibus suis ex Hungaria communicata fuisset, ut diuersae factionis homines ex ipso Regno in eandem sententiam, cum caeteris íidelibus suae Maiestatis quoad eius legationis summám concessissent; illud sua Maiestas vei ex eo fieri nullo modo potuisse existimat, quod eorundem aliqui eo ipso tempore apud Turcam suos quoque homines habuerunt, et quam maximé potuerunt pacem et inducias disuaserunt et impediuerunt.

Next

/
Thumbnails
Contents