Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 227 honestumque et tolerabile est. taxentur, crucientur, aut rebus suis spolientur; utque id commodius evitari possit, is modus solutionis et servitiorum eorundem colonorum videtur observandus. XXXIII. Primo, quod solutiopecuniaria, quaecensus Ordinarius dicitur, nec non victualium, vinorum, munerum et aliorum proventuum ordinariorum administratio ubique dominis terrestribus iuxta antiquam et veterem quarumcunque Civitatum, oppidorum et colonorum cuiuslibet loci consuetudinem fiat. Si vero essent aliquae villae seu oppida, ubi coloni nihil censuum ordinariorum seu victualium et munerum hactenus solvissent, in iis locis fiat solutio iuxta morém et consuetudinemquae in aliis villis et possessionibus illis propinquioribus et vicinioribus observatur. XXXIV. Item commuiliter quilibet colonns possessionatus singula hebdomada singultum unum diem domino suo terrestri servire teneatur; salva tarnen in iis antiqua consuetudine Regni Sclavoniae. XXXV. Item in aratura tarn vernali, quam autumnali, coloni omnes siugulo aratro, uno die integro, a mane ad occasum solis. cum omnibus huiusmodi iteratis arationibus solitis perarare, et semente domini sui terrestris seminare teneantur. XXXVI. Item tempore culturae vinearum, nec non falcationis et messis, quilibet colonus singulis hebdoniudis, singulos duos dies domino terrestri laborét, usque quo tempus huiusmodi culturae ac falcationis et messis durabit, ita tarnen, quod postea ex aliis hebdomadis labor huiusmodi unius diei superadditi, deducatur. XXXVII. Item si contigerit colonum in servitiis domini sui sive peditem, sive equitem, sive in curru, in vehendis vinis aut victualibus, vel aliis servitiis una hebdomada plus uno die laborare etiter facere, id quoque ex servitiis reliquarum hebomadarum deducatur; ita quod per totum annum coloni ipsi quodcunque genus servitii praestent, nonnisi dies quinquaginta duos, tot eiiim sunt hebdomadae, expleant. XXXVIII. Item inquilini, secundum facultates eorum, serviant dominis ipsorum. 15 *