Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

226 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS R omnes regni partes, ne aliunde, quam ex cameris praedictis quisquam sales sibi emere, vei domi eos tenere possit. Qui secus fecerint, puniantur, fiatque inquisitio super his per ca­merarios et officiales suae Maiestatis, super ipsis salibus con­stitutos. Prius vero quam loca salium constituta et sales in il­lis repositi fuerint, prohibendi externi sales non sunt, ne forte defectum in quotidiano usu Regnicolae patiantur. XXX. Yidetur etiam Ordinibus et Statibus Regni, ut in­scriptiones super Tricesimis his, quibus digne et merito inscrip­tae sunt, Maiestas sua observare dignetur, quemadmodum viva voce sese gratiose facturam obtulit. Reliquas vero inscriptio­nes bonorum aut proventuum quorumcunque, quovis tempore, et quacunque de causa per Maiestatem suam factas. non aliter observandas esse censetur, quam in priori Conventu Novizoli­ensi extat abunde conclusum. XXXI.Videntur autem Restantiae priorum Dicarum ubi­queexigendae per omnia opportuna remedia, habita tamen per Regiam Maiestatem clementi ratione de iis, qui arces finiti­mas conservarunt, et iugiter conservant. Super connumeratione autem et exactione praeteritorum subsidiorum videtur Dicato­rum administratio dili genter exploranda esse, et qui fraudu­lenter egisse comperientur debita poena puniantur, etiam in personis eorum, non obstante libertate Nobilitatis, si Nobi­les fuerint, uti Semper est observatum. Idem fiat de futuris Dicatoribus. XXXII. Quod vero ad colonorum transmigrationem atti­net, licet in proximo Conventu Thyrnaviensi huiusmodi transmi­grationem sub certis modis et conditionibus Ordines et Status Regni liberam fecerant, quia tamen vel hoc exiguo temporis spatio magnam colonorum inobedientiam erga suos dominos, et insurrectionem contigisse constat, tum igitur ex eo, tum aliis bonis respectibus conclusum est, ut huiusmodi transmigratio pronunc usque ad alium generalem Conventum cesset, nec coloni de bonis dominorum suorum, nisi modo infrascripto, alio se conferre possint. Ne tamen per hoc dominis et regni­colis, aut aliis possessionatis hominibus potestas detur exer­cendae tyrannidis in miseros colonos, statutum est, ut coloni in eorum libertatibus conserventur, nec ultra, quam iustum,

Next

/
Thumbnails
Contents