Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
216 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS Status et Ordines regni nostri Hungáriáé, nostram venientes in praesentiam, produxerunt et exhibuerunt coram nobis certos articulos in hoc eorum nostro iussu celebrato conventu, in salutem regni, pacisque et quietis publicae promotionem uno, concordique animo per eos conscriptos et editos, supplicantes nobis humiliter, uteosdem articulos, nostra authoritate ratificare, approbare et clementer contirmare dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est. Articuli Praelatorum, Baronum, Nobilium, aliorumque Ordinum et Statuum Regni Hungáriáé, ad propositionem Sacrae Regiae Maiestatis in Conuentu Posoniensi pro festő Beati Lucae Evangelistae, Anno Domini 1548. celebrato, eis factam, unanimi voto et deliberatione editi. I. Singularem Sacrae Regiae Maiestatis erga suos íideles subditos gratiam et clementiam Ordines et Status Regni Hungáriáé, cum iam inde ab initio imperii Maiestatis suae pluribus argumentis experti sunt, hoc quoque tempore ex iis, quae sua Maiestas coram eis proponere dignata est, facile cognoverunt, cum sane Maiestas sua non soluin ipsorum pie ac paterne ad ea coram adhortari dignata est, quibus vitám et fortunas suas ac liberorum retineri, communem pátriám conservari et pristinae quieti restitui posse prudenter existimavit; verum etiam liberaliter, uti antea semper, ad omnia pericula, omnes labores, omnesque sumptus pro ipsis subeundos promptam se obtulit et paratam. II. Primum igitur Maiestati suae Regiae, domino ipsorum clementissimo, iidem Ordines et Status maximas, quas possunt, gratias agunt, atque liabent de ista sua in eos benignitate et dementia incredibili, et ut Maiestatem suam cum serenissimis liberis, feliciorem in dies, omnibusque fortunae bonis aftluentem et incolumem conspiciant, a Deo optimo maximo precantur omnibus votis. III. Deinde agnoscunt Maiestatem suam, uti diserte in propositione sua cominemoravit, omnibus módis et rationibus semper ad eliberationem, defe-nsionenique suorum fidelium iam inde ab initio fuisse intentam, neque quicquam praetermisisse, quo sanctissimos suos conatus ad