Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
\ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 217 exitum posset perducere, caeptis tamen obstitisse ea omnia, quae a Maiestate sua sunt breviter explicata. Quae quidem, iam sublata esse magna ex parte, magnamque spem afíúlsisse, iam tandem eliberandi Hungáriám a calamitatibus, Deo optimo maximo imprimis, deinde Regiae simul et Cesareae Maiestati fratri suo referunt acceptum, nihil verentes, quin, uti hactenus, sic etiam imposterum Maiestas sua benignis oblationibus suis omni sit ex parte satisfactura. IV. Ex benigna autem admonitione Regiae Maiestatis, Ordines et Status Regni, post diversos tractatus inter se habitos, super his, quae a sua Maiestate proposita fuerunt, tandem in hos articulos convenerunt, qui sequuntur, quosque Maiestati suae in scriptis offerunt, humillime illi supplicantes, deliberationes ipsorum benigne acceptare, adeoque clementer coníirmare, et qua sólet benignitate, suorum fidelium supplicationibus respondere dignetur. Y. Imprimis quoad negotium religionis, omnes Ordines et Status regni una voce consentiunt cultum divinum et religionem ad pristinam normám esse redigendam, et haereses undique tollendas, iuxta admonitionem Regiae Maiestatis. VI. id autem ita recte fieri posse existimant, si omnibus Ecclesiis Praelati, sive sint Episcopi, sive Praepositi, sive Abbates, viri ecclesiastici, et doctrina praediti, quam primum praeficiantur, qui et ipsi doceant verbo et exemplo gregem sibi commissum, et vicarios suos, ministrosque sibi subiectos, eorum officium exercere faciant, mittantque sine mora in omnes partes Archidiaconos, Yicearchidiaconos et alios, quorum interest, ad docendam plebem ; quibus, si ipsi forte pro se sufficientes non sunt, praedicatores boni adiungantur, ut ubique vetus religio, pristinusque Dei cultus restituatur. Parochos etiam in omnibus oppidis et villis tales constituant, qui veram doctrinam sapiant, et eandem doceant, sacraque administrent, iuxta ritum sanctae Ecclesiae Catholicae. Iidem etiam Praelati. pro facultatibus ipsorum scliolas erigant, in quibus bonae literae et vera religio doceatur, ut sic in dies magis prava dogmata tollantur, et vetus religio repullulet, praédicatoresque boni per regnum dispergantur. Sacerdotes autem non creentur, nisi probatae vitae ac doctrinae