Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

212 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS ex cameris praedictis quisquam sibi sales petat, qui secus fece­riut, puniantur. Fiat autem inquisitio super his, quemadmo­dum a sua Maiestate descriptum fűit. Prius vero quam loca salium constituta, et tales in illis fuerint repositi, prohibendi externi sales non videntur, ne forte defectum in quotidiano usu regnicolae patiantur. Si quis dominus aut nobilis vectores salium Maromaru­siensium vi et potentia mediante, praeter omnem iustam cau­sam, damno aut molestia afficeret, in ea poena convincatur, quae in turbatores regiarum taxarum in conventu Posoniensi anno 1546. culebrato constituta est. Si servus fecerit, absente vei nescio domino ?uo, dominus purget se iuramento, per se et nobiles duos praestando. Si servitor nobilis fuerit, praedictam poenam subeat, si ignobilis, teneatur dominus tradere eum ad manus Regiae Maiestatis, debitam poenam subiturum, sifuge­ret, dominus iuret sine voluntate et scitu suo fugisse, et qui fugit, libere ubique capiatur. Quod ad tricesimas attinet, modumque observandum, ut damna et fraudes in illis evitentur, Ordines et Status regni approbant, ut omnes domini aut nobiles, qui tricesima­tores suae Maiestatis impediverint, quominus eorum officium libere exercere possint, aut alio quovis modo, consilio vei auxi­lio fuerint fraudandae tricesimae vei damnificandae, eadem poena puniantur, quae in superiori articulo in turbatores vec­torum, salium iuxta constitutiones conventus anni 1546., insti­tuta est. Quodsi quis tricesimator iniuste aliquem damno affi­ceret, in ius vocari coram domino Locumtenente, et eadem poe­na convinci possit, quae in turbatores est decreta. In nono articulo, ubi Maiestas sua ponit videri sibi con­venire certis de causis, ut tricesimas inscriptas recipiat in potestatem suam: videtur Ordinibus et Statibus regni in recipiendis huiusmodi tricesimis e manibus eorum, quibus inscriptae sunt, eum modum a sua Maiestate adhibendum esse, ut quoniam satis constat dominum quondam Tliurzonem non solum pecuniae summám non mediocrem ad tricesimam et arcem Trincbiniensem Maiestati suae numeravisse, sed etiam singulari fide et constantia ad interitum usque servi-

Next

/
Thumbnails
Contents