Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

\ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 213 visse, Maiestas Regia utraque de causa sinat id, quod hacte­nus ex tricesima praedicta perceptum est, pro lucro illis ce­dere. In posterum certa ratio teneatur de iis, qui provenerint, et illud totum de sorté, hoc est de summa capitali quotannis detrahatur usque ad complementum totius summae, atque ita et tricesima et arx Trinchiniensis poterit eliberari. Reliquas vero inscriptiones bonorum aut proventuum quorumcunque, quovis tempore et quacunque de causa per Maiestatem suam cuivis factas, non aliter observandas censent, quam in priori conventu ]S ovizoliensi super bis extat abunde conclusum. Loca autem exactionis tricesimarum videntur ea esse debere, quae in decreto regni supra nominato expressa sunt. Si qua ex eis forte per Turcas sunt occupata, loco illorum per suam Maiestatem in bonis cuiuscunque alia constituantur, citra tarnen damnum dominorum eorum locorum, concordia­que cum eis inita super ea exactione. Placet etiam, ut exemptiones et libertates omnium domi­norum et nobilium super tricesimis pro uno termino compe­tenti revideantur, revisaeque et quae vigorosae reperientur, observentur ; aliae autem aboleantur infra tamen revisionem Maiestas sua neminem in suis iuribus et eo usu, in quo hacte­nus super huiusmodi exemptionibus fuit, turbari sinat, et si quis hactenus turbatus fuit, Maiestas Regia rectificari iube­at, alioquin esset contra regni libertates, nondum visis iuribus alicuius, inductaque causa quenquam opprimere, vel sua exern­ptione privare. De modo atque ordine servando in arestis, extat articu­lus in supradicto decreto copiose scriptus, ad quem Ordines et Status se remittunt. Quod attinet ad fodinas cupri Bistriciensis, exactionem­que teloniorum, quam sua Maiestas de cupro suo in bonis certo­rum dominorum et nobilium fieri graviter expostulat, agnoscunt Ordines et Status regni id, quod Maiestas suo prudenter simul et diserte commemorat : principem, a quo, ceu a fönte uberrimo omnium exemptionum, libertatum et immunitatum largitiones in subditos promanant, dignissimum sane esse, quem fideles ac subditi summa semper fide et pietate colant, cuique

Next

/
Thumbnails
Contents