Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. ritate tales ex ruerito punire curet. sine cuiusquani delectu personae. Caeterum quod Maiestas sua tollendum prorsus polonicae monetae usum e regno censet, id quoque ürdinibus et Statibus regni probatur. Similiter ut denarii Bohemici, vulgo babi iones appellati, térni pro uno erucifero exponantur. Qui seeus fecerint. in lios tanquam falsarios monetae poenam indicendam censent. Terminus autem, quo unusquisque exiis, qui forte in regno huiusmodi monetae quantitatem liabent, eain a se quovis modo amovendi, videtur festum beati Georgii proxime futurum praefigendum, quo exacto, si quis vei tenere apud se, vei exponere huiusmodi pecuniam reperietur, in praedieta poena convincatur. Ut vero huius monetae usus penitus aboleatur, decernendum esse videtur per suam Maiestatem, ne qnis ex Hungaria in Poloniam res venales possit educere, sed emporia seu loca depositionis mercium eadem sint, quae olim fuerunt in partibus superioribus Poloniae vicinis, et sub poena ablationis rerum caveatur, ne inter Hungaros et Polonos mercatores alibi quam in locis praedictis mercium permutatio fiat. In septimo articulo, ubi Maiestas sua de proventibus camerae Maromarusiensis seribit, constetque externorum salium usum penitus esse tollendum, probatur Ürdinibus et Statibus regni opinio suae Maiestatis, conceduntque, ut sua Maiestas in bonis quorumcunque dominorum aut nobilium loca seu cameras íiliales ad deponendos sales sibi possit eligere, utque exaetio et oppressio vectorum huiusmodi salimn ubique cesset, atque insuper externos sales invehere nemo audeat sub poena in articulis proximorum conventuum in violentos et turbatores huiusmodi decreta. Ita tamen ut sales Transilvanienses ad suos usque terminos convehi possint, utque tres comitatus Tliurocz, Arwa et Lypthoviensis, qui et longe absunt, et fere inaccessi sunt propter alpes, iuxta vetera eoruin privilegia, polonicis salibus, similiter et regnum Sclavoniae, quod et ipsum longius abest, maritimis salibus, veluti hactenus, uti possint. Maiestas autem Regia cameras salium intra certum tempus eligendas, et in eas sales sufticientes convehendos curet eoque facto denunciét in omnes regni partes, ne aliunde, quam 14*