Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
216 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS cementi, quod multos iam annos Fuggari habent, Maiestas Regia redimere curet, si id Maiestati suae utile főre videbitur. Supplicant autem montanistae Regiae Maiestati humillime, dignetur Maiestas sua pretium cupri ipsorum conflati, quod nunc íloreno uno et quadraginta denariis in cameram regiam praesentatur, ad ílorenos duos augere. Dignetur etiam Maiestas sua modum et rationem adhibere, ne cuprum huiusmodi, vel arma etiam cuiusvis generis per quoscunque ad Turcas deferri possint, ne maior in dies hostibus matéria praebeatur nocendi christianis. Probatur insuper, ut sub eodem montium magistro sit alter magister silvarum, qui lignis caedendis ad usum fodinarum praesit, modumque adhibeat eum, quem sua Maiestas seribit, quo et silvarum usus diutius perduret, etnemoexsubditis in suis terris vel iuribus opprimatur, quod quidem ita recte fieri poterit, si iuxta pretii quantitatem pro silvarum usu ab antiquo persoluti, nunc quoque unusquisque silvas ipsas ad usum fodinarum locarit, neque quisquam indebitam pro silvis fecerit exactionem. Causarum iudicia et appellationes, quae inter cultores fodinarum et montanistas suborirentur, iuxta veterem consuetudinem et decreta regni ad septem oppida, sive civitates montanas, postremo ad Locumtenentem personalis praesentiae Regiae Maiestatis, et non alio referri et provocari debebunt, ne libertatibus regni et montanarum civitatum derogetur. lllud etiam apprime videtur consultum, ut montanistis omnibus singulares suae et veteres praerogativae observentur, et ut qui eas praerogativas infringere audent, iuxta regni decretum puniantur ; ita tarnen, ut et ipsi montanistae contra consuetudinem et libertatem nobilium nihil admittant. Monetarum adulterinarum cusores ex decreto regni puniri debere et antea, et in praesenti quoque conventu Ordines et Status una voce declararuot. Idem censent de iis, qui aurum vel argentum non signatum e regno exportare ad quemvis usum 11011 dubitant, atque ideo Maiestas sua pro sua autó-