Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

\ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 209 ipsi vero, ut debent, decreto ipsi parere, tarn super permis­sione oecupandi mineras salium, sicubi reperirentur, quam super solutione urburarum per eos, qui a divis regibus exemptiones non habent, parati sunt; et si opus esse videbi­tur, articulum quoque inter alias constitutiones praesentis con­ventus super liac re modo praemisso ad confirmationem anti­qui decreti inserere. Quod autem ad redemptionem auri et argenti ad came­ram attinet, videtur Ordinibus et Statibus regni, nullám ali­am novam constitutionem posse super hac re fieri, quam quae hactenus fűit observata; hoc est, ut per florenos Sep­tem argenti marca, auri autem per 72. aureos ab iis redima­tur, qui urburas solvunt; illi etenim, quibus urburarum solutio fűit relaxata, minori praetio possunt argentum ipsumin came­ram divendere. Piacet etiam Ordinibus et Statibus regni modus ille, quem Maiestas sua in aliis suis regnis et provinciis utiliter observari seribit, ut videlicet magister montium constituatur, qui culturae fordinarum ubique praesit, etiam in bonis domi­norum et nolíilium, qui ab urburarum solutione exempti non sunt, idemque urburas ipsas ex huiusmodi mineris non exemptis fideliter atque integre exigere.et quo Maiestati Regiae magis vi­debitur necessarium, exponere, argentumque et aurum in canie­ram redimendum curare debebit, ne e regno exportetur. Quam quidem redemptionem auri et argenti in cameram pretio con­sueto, uti supra dictum est, etiam in fodinis dominorum ac nobilium exemptorum idem montium magister possit curare ob praedictam rationem, ne extra regnum aurum et argentum educatur. Quod tamen vix aliter poterit prohiberi, quam ut oíficialis huiusmodi Maiestatis suae praesentem pecuniam semper affatimque habeat, qua í'edemptionem huiusmodi ubi­que curare possit eo pretio quo aliis divenderetur. Ipse autem montium magister expensis Regiis ubique alatur, neque externus, sed natione Hungarus a Maiestate sua constituatur, similiter et alii officiales in fodinis; poterunt enim in huius­modi rebus bene periti homines in montanis et alibi in regno ex hungaris reperiri. Videtur etiam Ordinibus et Statibus regni, ut officium Magyar Országgyűlési Emlékek III. 14

Next

/
Thumbnails
Contents