Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

208 A POZSONYI OltSZÁfiGYŰLÉS Verum quod ad fodinas occupandas attinet, in bonis subditorum Maiestatis suae, sive dominorum, sive nobilium, seil aliorum quorumque possessionatorum, extat decretum au­tenticum et obsignatum serenissimi quondam Ladislai regis piae memoriae, praedecessoris vestrae Maiestatis, 1491. anno editum, abrogato videlicet priori decreto regis Mathiae, scrip­tum in liaec verba: Item conclusum est, quod ubicunque, ac in quorumcun­que tam dominorum Praelatonmi et Baronum, quam etiam Nobilium, seu aliorum possessionatorum, cuiuscunque condi­tionis existant, terris, territoriis et metis aliquae minerae auri et argenti, cupri, ferri, et quaevis metalla et fordinae reperi­rentur, demptis fodinis salium, quae solius Regiae Maiestatis dominio et usui subiacent, hi et eorum haeredes, in quorum possessíonum terris invenirentur fodinae huiusmodi, fodere, colereque, et successivis semper temporibus laborari facere, ac usus et fructus eorum percipere valeant atque possint. Ita tarnen, ut iura regalia urburae, regio iuri pertinentes, exhinc­que provenientes, consuetudine aliarum fodinarum requirente, Regiae Maiestati fideliter administrentur. Quodque forent plerique ex dominis Praelatis, Baronibus et potioribus nobi­libus huius regni, qui ex divorum praedecessorum regum Hungáriáé donatione et annuentia in terris eorum propriis fodinas auri, argenti, cupri, ferri ac aliorum metallorum di­versorum, ut praemissum est, exceptis fodinis salium, colerent et laborari facerent; illi secundum indulta, donationesque et annuentias praescriptorum regum, contentaque privilegio­rum suorum, libere et absque omni impedimento colere atque laborari facere et earum proventus capere valeant, at­que possint. Ex hoc decreti articulo potest Maiestas sua facile co­gnoscere, quam id contrarium sit iis, quae Maiestati suae su­per bis proposita fuerunt, quodque praeter salis mineras nul­lás occupandi Maiestas sua habet facultatem. Cum igitur Maiestas sua privilegia, libertatesque suorum fidelium et decreta maiorum observare fidelibus suis clementer obtule­rit, confidunt Ordines et Status Maiestatem suam praeter contenta dicti decreti ab ipsis fidelibus suis nihil optaturam,

Next

/
Thumbnails
Contents