Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
1548. OKTÓBER ÉS NOVF.MBKRBEV, 207 IV. 1548. November. A pozsonyi országgyűlés válana Ferdinánd királynál; a pénzügyek körül teendő intézkedések tárgyában benmtatt előterjesztésére. Responsio Praelatorum, Baronum ac Nobilium, aliorumque Ordinum et Statuum regni Hungáriáé, ad articulos sacrae Regiae Maiestatis, super camerae suae Regiae proventibus, certisque aliis negotiis publieis, eisdem scripto datis. In primo articulo, ubi sacra Regia Maiestas fidelibus suis Ordinibus et Statibus regni proposuit, ut ad evitanda Maiestatis suae et regni incommoda, quae bactenus contigerunt ob non recte cultas fodinas seu mineras in iis locis, in quibus ea cultura ad summám et suae Maiestatis et regni utilitatem exerceri potuissent, vetus quondam divorum Hungáriáé regum decretum renovetur, quo sane decreto statutum esse Maiestas sua affirmat, ut Maiestas Regia mineras auri argenti, aut salis,aliasve fodinas,si quae in bonis vel possessionibus dominorum vel nobilium, aut aliorum possessionatorum processu temporis 'reperirentur, facta eisdem debita et cornpetenti recompensa, pro se occupare ac retinere possit, hortaturque Maiestatis sua ac requirit Ordines et Status regni, ut in hoc generali conventu communi consensu decernant, quo vigore praedicti decreti, Maiestas sua mineras omnes liuiusmodi, ubique in regno pro se possit occupare, facta debita recompensa, aut si minus ea recompensatio fieri posset, nihilominus de omnibus mineris urburae persolvantur etc. Respondent Ordines et Status regni, probari sibi magnopere, quod diligentem Maiestas sua ad reformationem proventuum suorum in regno curam adhibeat, neque ulla sacrae coronae iura studeat amittere; ad quod perficiendum ipsi, ut debent, et antea saepenumero Maiestati suae supplicarunt, et nunc humillime supplicant. Hinc etenim commodius Maiestas sua ad regni defensionem, quae magnis nunc sumptibus indiget, poterit commode prospicere.