Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.

206 A POZSONYI ORSZÁG fi YtÍLl':« versus Comitatum Gewmeriensem, et pluribus aliis in loci: silvae sunt densae et opacae, quae grassatoribus et praedoni­bus latibula et receptacula praebent, ac insidiis eorum et latrociniis valde sunt oportuna, propterea, quod illi silvarum densitate quasi obtecti, vias omnes obsessas tenent, et viato­res de improviso adoriri, invadere, obruere, aut iaculo petere, et perpetrato maleficio facilius evadere possunt; Maiestas Regia, ut facinorosis istis minus sit loci et occasionis ad la­trocinia, et itev facientes periculis minus sint obnoxii, vult publicas eas vias per succissionem arborum utrinque ad spa tium ducentorum cubitorum fieri latiores et expeditiores. Atque ideo postulat Maiestas sua communi decreto statui, ut Comitatus ipsi, in quorum continibus eiusmodi silvae sunt, non obstante contradictione eorum, qui eas ad se pertinere conteuderent, ad eas succidendas ac viarum publicarum an­gustias praemissum in modum dilatandas, communem operám conferant, et si qui id facere recusarent, ut eorum Comita­tuum Comites ac Yicecomites tales ad hoc per omnia oppor­tuna remedia compellaut. Ligna autem succisa, aut domini eorum locorum, intra spatium duarum hebdomadarum, inde aufferenda curent, aut iidem Comites vel Vicecomites aliis libere aufferenda assignent. Et si qua aufferi non poterint, ea post expletum unius inensis spatium a tempore succisionis comburi faciant, ac in posterum quoque provideant, ne qua nova silva loco succissae pullulescat. Kivül: Camer-Articl so den Stenden in Hangern auf dem Land­tag des 1548. Jars zu Prespurg- fui'getragan worden. Ks : Articuli in communi Congregacione propositi, Posonii anno 1548. circa festum Sancti Martini. (Egykorú példány a bécsi es. kamara levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents