Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
/ \ 1548. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN. 203 Maiestati suae in quurumvis bonis. pro locorum opportunitate et temporum eonditione, tricesinias instituere. in quibus consuetae ac liinitatae exactiones. ut in aliis suae Maiestatis tricesimarum locis, fiant. Praeterea exemptiones quoque et libertates, si quae a nounullis habentur super tricesimis. revideantur, et in quantum minus bene fundatae sunt, aut non satis legitimis de causis concessae sunt, aut in abusum venerunt, aboleantur vei ad certum modum redigantur. Caeterum quia Regia Maiestas com pertum habet, quanto cum damno et gravamine mercatorum ac praesertim tidelium suorum civium liberarum, montanarum et aliarum civitatum suae Maiestatis, quanto item cum dispendio tricesimaruin suarum, plerique Barones et Nobiles citra, consensum et voluntatem suae Maiestatis, non modo nova thelonea ac vectigalia instituerint, sed etiam vetera novis impositionibus et exactionibus auxerint: Maiestas sua Regia praesumptionem istam coercendam, et tidelium suorum. aliorumque negociatorurn gravamina minimé diutius dissimulandu aut ferenda esse arbitrata, vult atque committit, ut thelonea ac vectigalia noviter citra specialem suae Maiestatis consensum instituta et erecta, similiter et alia, quae sicca vocantur, iuxta articulos priorum constitutionum, omnino aboleantur, et in hoc conventu statuatur certa et conveniens poena adversus eos, qui hoc facéré negligerent, aut recusarent. In theloneis vero antiquis et certum ius habentibus, servetur modus exactionis iustus et legitimus, nec eum quisquam excedere audeat, sub eiusdem thelonei amissione. Libertates quoque civitatibus liberis et montanis in eiusmodi theloneis inviolatae observentur. Statuant etiam Status et Ordines, ut nullae arrestationes aut detentiones quorumcunque, sive externorum sive internorum in tricesimis, theloneis, aut aliis quibuscunque in locis propter aliena debita, aut alienos excessus tiant, sed ut quilibet debitorem suum, aut eum, cum quo aliquam causam habet, coram suo iudice iure requirat, sub amissione debiti et causae, quam se habere praetendit. Quicunque vei-o talem arrestationem ad cuiuscuuque instantiam in theloneo suo, aut