Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
204 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS R alibi in iurisdictione et bonis suis lieri permiserit, is detento aut arrestato pro omnibus damnis et expensis respondere et satisfacere teneatur. Quoniam vero Maiestatem suam Reg iam, rebus et temporibus boc ita ferentibus, oportuit fodinas eupri Bistricienses suis sumptibus colendas suscipere, ne cum ingenti totius regni iactura pro desertis et incultis relinquerentur; nec defuerunt tarnen quidam ex Baronibus et Nobilibus regni Hungáriáé, qui in locis 11011 inodo propriorum, sed etiam impignoratorum theloneorum et tricesimarum, de proprio suae Maiestatis cupro, cum de Bistricia exportaretur, tricesimam, thelonea, aut vectigalia exigere, quin etiam eius rei causa lioc ipsum cuprum regium cum vectoribus detinere 11011 dubitarint. Qua re quid gravius aut indignius accidere potuit ? Qnomodo enim convenit regnicolas a solutione tricesimarum, vectigalium, aliorumque proventuum regalium de rebus suis necessariis, benignitate regum Hungáriáé, liberos et immunes haberi, at regem ipsum et naturalem Hungáriáé Principem ac Dominum, a cuius Maiestate tauquam uberrimo fonté omnes gratiae, libertates et immunitates promanant, subditis suis, de propriis suae camerae bonis, tricesimas, thelonea et vectigalia, quae iidem regali beneficio habent, exolvere oporportere ? Itaque sacra Regia Maiestas postulat et vult, ut in hac generali congregatione decernant, ut nemo Baronum, Nobilium, aut aliorum quorumcunque, de Majestatis suae proprio cupro Bistriciensi, aut de aliis quibuscunqc camerae suae bonis ac rebus, quicquam vectigalis, tricesimae, aut thelonei exigere audeat, adiecta certa et convenienti poena, quae a secus facientibus statim et irremissibiliter exigatur De eo vero cupro, quod alii mercatores a camera suae Maiestatis Bistriciae emunt, et ad alia loca ducunt, non contradicit Maiestas sua, neque impedit, quominus thelonea, aliaque vectigalia debita, et consveta exigantur. Quantae caedes, quantaque latrocinia passim in hoc regno et in ipsa Regiae Maiestatis ditione fiant, nemo est qui ignoret. Non enim mercatores et alii viatores tantum, sed etiam Nobiles ad curiam suae Maiestatis et ad publica iudicia euntes, et inde redeuntes, in publicis viis passim spo-