Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
194 A POZSONYI ORSZACKOYÜLKS cionem plane necessariam esse iudicamus, statuimus, ut iudicia generalia, quae pro festő beati Lucae celebrari debebant, ad festum omnium Sanctorum proxime subsequens inchoentur, et tempore praescripto continuentur; atque ideo omnes, quorum interest, ad ea paratos esse edicimus. Secus non facturi. Datum Yiennae, ultima die mensis Augusti, Anno Domini Millesimo Quingentesimo Quadragesimo Octauo. Ferdinandus. Nicolaus Olahus, Episcopus Zíigrabiensis. Kivü' : Prudentibus et Circumspectis Jndici et Juratis, caeterisque Ciuibus Ciuitatis nostrae Soproniensis, fidelibus nobis dilectis, (Eredetije Soprony sz. k. város levéltárában.) IL 1 548. Jelentós a pozsonyi országgyűlés megnyitásáról. Quid egerit Serenissimus Romanorum Rex in Comitiis Hungáriáé, certissima nova per compendium. De statu autem rerum Maiestatis Regiae haud opus habere longa descriptione existimo, enim iam diu antea nobis innotuisse, quanta prudentia, dexteritate, saeveritate iuxta et gravitate per eius Maiestatem nuper cuncta suntgesta in .Hungaria, et quae multorum regum Hungáriáé nullus a multis retro annis tentare est ausus , hic noster magnanimiter aggredi et perseveranter absolvere non dubitaverit. Unde ob atröcifsima laesae Maiestatis crimina, ob plerasque in regno funestissirnas motas seditiones, ob alia innumera, quae lmngaris peculiaria sunt facinora, magnates permulti et optimatum regni decretis alii proscripti, eorumque memoria perpetua obliterationé deleta, alii supplicio plexi, eorumque nonnulli et hodierno die in profundissimis carceribus detenti haudmeliora expectant, quorum tarnen omnium, juxta leges tabularum regni, bona regio fisco applicata ad summám sexaginta ducatorum millium in annuo proventu ascendunt.