Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1548. Október- és Novemberben.
Iii 48. OKTÓBER ÉS NOVEMBERBEN'. m ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1548. Augusztus 31. Ferdinánd király meghivó levele a pozsonyi országgyűlésre. Ferdinandus diuina fauente clemencia Romanorum Hungáriáé, Boliemiae etc., Rex Semper Augustus etc. Prudentes et circumspecti fideles nostri dilecti. Intelligere potuistis, nos confectis, diuina benignitate, ex animi nostri sentencia, negociis in reliquis Regnis et Prouinciis, in quibus pro commodo imprimis istius Regni nostri Hungáriáé, vestrumque omnium, hoc toto tempore abesse oportuit, iam ab aliquot diebus liuc rediisse. Quum autem omnis nostra cogitacio ad vestram salutem, conseruacionem et tranquillitatem nunc penitus intenta sit, statutumque liabeamus certum modum atque ordinem constituere, cum ad munienda confinia, tum vero execitum continuo alendum, quo et violencie oppressionesque miserorum iam tandem tolli, et ea, quae in proximis conuentibus constituta sunt, iudiciorumque execucio ad effectum perduci queant ; propterea statuimus ad festum beati Lucae Euangelistae, proxime futurum, generalem Conuentum Posonii celebrare. ipsique Conuentui personaliter praeesse. Quare committimus et mandamus vobis firmiter, ut, sub poen.a decreti, ad praefatum diem et locum, certos speciales homines e medio vestri eligere, et cum pleno mandato, plenaque authoritate mittere debeatis et teneamini ; ut communi fidelium nostrorum consilio et auxilio, praemissa mature prospicere, et omnia, quae ad vestram conseruacionem spectarint. concludere possimus. Et quoniam iudiciorum celebraMagyar Országgyűlési Emlékek. III. 13