Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
138 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS tores iuramento iudicum „contenti sínt; et solutionem ad mensam per singulos íiorenos trés, usque ad numerum trium vei quatuor equorum, usque quo connumerationem perfecerint; postea vero, dum in exigendis dicis perstiterint, per quatuor ilorenos, habeant. A r t i c ii 1 u s XI, Cum vero anteliac quoque experta sit Maiestas sua, quam solita fuerint subsidia liuiusmodi, proximis annis Maiestati suae ad regni defensionem oblata, per violentos atque inobedientes nonnullos turbari, adeo ut exigua admodum illoruiii pars in eum fuerit usum distributa, in quem erat institutum subsidium: necessarium omnino esse iudicant Ordineä et Status, ut quemadmodum Maiestas sua clementer admonet, modus et ratio certa adhibeatur, quanonsolum lioc, quod nunc offertur, subsidium exigi, et manibus Thesaurariorum modo suprascripto administrari, et in usum alendi gentes in locis regni necessariis distribui, verum etiam praeteritorum subsidiorum reliquiae seu restantiae, iuxta mandatum suae Maiestatis, domino Capitaneo suo generali iam dátum, de omnium Dominorum ac Nobilium bonis, per omnia.opportuna remedia possint extorqueri. Ex quibus quidem restantiis subsidiorum Comitatuum transdanubianarum, quae subsidia proximis mensibus per eosdem Comitatus ad conservationem gentium ordinata sunt, Dominus generalis exigat et militibus, ad rationem ipsorum subsidiorum conductis, solutionem facere curet. Articulus XII. Neque vero ad id solum certa ratio et modus excogitanclus, verum etiam ad avertenda omnia violentiarum et oppressionum, occupationumque bonorum vel proventuum aliorum genera, solicite providendum, et tranquillitati regni cumprimis studendum esse, iidem Ordines ac Status regni existimarunt.