Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

1547. DECZEMBK HBEN. 139 Articulus XIII. Cum igitur facinora, violentiaeque huiusmodi soleant ut­plurimum contingere in Iiis partibus, inter Danubium et Tibis­cum, videtur illud primum necessarium esse, ut Dominus gene­ralis Capitaneus, ac, ipso vel praesente vel abseilte, dominus Andreas Bathori, supremus regni Capitaneus, in partibus illis, in quibus ea mala solent, ut praedictum est, contingere, con­tinue maneat, idemque ex consilio dominorum Locumtenentis, Capitanei generalis ac. Thesaurariorum siipranominatorum, iuxta limitationem ac deliberationem Regiae Maiestatis super ea re faciendam, ex pecunia subsidii praedicti. Dominos ac Xobiles viros militares, ad militiamque idoneos, ac qui prae­das facere non solent, vel ab illis iam destiterunt, cum genti­bus, per tres florenos ir. singulos menses, singulis equitibus, ultra pecuniam pro conservatione niensae, conducat, distri­buatque per loca necessaria, ut contra excursiones, insul­tusque Turcarum, contraque facinorosos atque inobedientes, prout necessitas postulaverit, praesto esse queant sine mora. Caveatque idem Capitaneus supremus, una cum Thesaurariis, ne subsidium huiusmodi ad defensionem regni constitutum, in ullos alios usus exponatur, aut per quempiam distrahatur. Articulus XIV. Statufum tarnen est, ut expensas dominis Oratoribus ad suam Maiestatem ex hoc conventu delectis, per nonnullos Do­minos et Nobiles datas, iidem Domini ac Xobiles, de bonis suis ex primo subsidio unius fioreni excipere possint. Ut au­tem in conservatione gentium defectus non committatur, expen­sae huiusmodi ex denariis viginti ad legatioiies publicas modo praemisso oblatis, ipsis dominis Thesaurariis regni refun­dantur.

Next

/
Thumbnails
Contents