Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

130 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS hostiles minas, quibus Capitaneus Oassoviensis aperte huic Comitatui denunciavit, ne posthac ullam Dicam aut Contri­butionem Regiae Maiestati sine suo consensu solvant, nisi sibi alteram solvere velint. Quibus injuriis ac oppressionibus nisi obviara ibitur, non apparet quomodo subsidia, si qua con­ferenda erunt, in hoc Comitatu conferri aut expediri possint. Quodsi qua subsidia in ista Congregatione decernen­tur ad futuram expeditionein, aut si Comitatus ipsi aliquas gentes expediendas susceperint, agant Domini Nuncii, ut ea aequali modo per omnes Comitatus fiant, et non eveniat, quod ante evenit, ut unus solvat et gentes expediat, alius autem aut nihil det, aut quod ad intertentionem gentium dare debuit, domi absumat. Aequalia enim onera Fratribus ferri ajunt. Praeterea Domini Barones quoque debitum de bonis suis gentium numerum teneant, et non tantum Regiae Maie­statis aut Regni stipendiis militent, ad quod praecavendum nihil melius fore videretur, quam ut subsidia de bonis Domi­noruin in medium Comitatus, ad intertentionem gentium conferrent. Quia vero partes istae superiores Turcarum excursioni­bus maximé patent, propterea quod nullus est usque ad Pesth fluvius ant mons, neque ulluö ita munitus locus, qui eos remo­rari aut impedire possit; instent et laborent Domini Nuncii, ut certa et bene firma praesidia ad Agriam quamprimum collocentur, quae non modo eum locum tueri, sed etiam excursiones hostium prohibere possint'; ut ei arci de victuali­bus et munitionibus necessariis bene et mature provideatur, cum palam sit, eo loco, quod Dens avertat, per Turcas capto et occupato, partibus istis nihil aliud quam extremam vastita­tem et perniciem, usque ad ipsos Poloniae fines restare. Quod si quo casu praesidia Agriae pöni non possint, ut saltem in aliquo certo et idoneo loco supra Agriam, circa Miskolcz et Sajó-Szent-Péter copiae collocentur, ad defensio­nem earum partium et ad continendos in aliqua quiete et securitate colonos, qui alioquin in perpetua anxietate et fuga versantur, et ni sialiquam spem defensionis videant, omnia illa loca inculta relinquent. (Kiadta: Wagner. Diplomatarium Comitatus Sarosiensis. 40—42. 11.)

Next

/
Thumbnails
Contents