Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

1547. DECZEMBK hBEN. 131 VI. 1547. Decz ember. Az 1547-ik évi nagyszombati országgyűlés törvénykönyve. Constitutiones Conventus Tirnaviensis pro festő s. C a t Ii e r i n a e Virginis anno Domini 1 5 4 7. celebrati. A r t i c u 1 ii s I. Primum omnium Praelati. Barones, Nobiles, caeterique Ordines et Status regni Ungariae gratias immortales humili­me agunt atque habent sacrae Regiae Maiestati, domino eorum clementissimo, de omni studio, cura et solicitudine, quam sua Maiestas pro salute et conservatione ipsorum iam inde ab initio Semper impendit, deque liberali et dementi oblatione, qua sese imposterum quoque itidem facturam esse, Maiestas sua, per Oratores suos ad liunc conventum delectos, benigne affirmavit, nihil verentes quin sua Maiestas, sacrae Cesareae Maiestatis fratris sui, et domini nostri clementis­simi, eaeterorumque ehristianorum principum auxilio, omnia, quae ad defensionem, eliberationemque regni Ungariae perti­nere videbuntur, sedulo sit omni tempore curatura, et in praesenti conventu imperiali de omnibus ad eam rem neces­sariis conclusura, cum praesertim intelligat Ordines et Status regni secundum Deum omnem salutis ipsorum fiduciam in sua Maiestate iam pridem reposuisse. Articulus II. Quod vero Maiestas sua significavit iisdem Ordinibus et Statibus regni íidelibus suis, sese variis rationibus adductam, pacem in quinquennium, pro commodo et salute eorundem fecisse cum Turca, iis conditionibus, ut quicquid in potestate est suae Maiestatis, suorumve fidelium et subditorum, penes 9*

Next

/
Thumbnails
Contents