Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
1547. DECZEMBERBEX. 129 y. 1547. Novemberben. Sáros-megye közömégének országgyűlési követei részére adott utasítása. Articuli por Comitatum Sáros pro informatione dati Egregiis Martino Bert holdi etGeorgio Kapy, ejusdem Comitatus ad Congregationem Tyrnaviensem Nunciis. Inprimis quin in Congregatione de summa totius Reipublicae, et quasi de Capite totius Regni Hungáriáé agendum erit. meminerint Domini Nunc» et per se. et cum aliis Hominis Fratribus et Amicis, in eo diligenter elaborare, ut omnes Status et Ordines, depositis omnibus odiis, simultatibus, rixis, atque contentionibus , quil>us hactenue non modo se ipsos attriverunt, sed etiam totam Patriam in extremum discrimen adduxerunt, in sinccra charitate, concordia, atque benevolentia inter se conveniant. omniaque facta atque consilia sua ad Dei gloriam referant, per quem universi Reges regnant, et Regna proficiunt, sicut scriptum est : primum quaerite Regnum Dei, et omnia adjicientur Vobis. Quodsi qui obstinatiores sunt, quam possint aut velint ad illam snlutarem concordiam adduci, tum quaerendus est modus per quem cogi, aut si hoc sine graviore motu fieri non posse videbitur, ut saltem Iii qui sanior ])ars sunt, ab illorum infestationibus, depraedationibus, indebitis exactionibus, iujuriis et contumeliis tuti atque securi esse possint ; quam quidem securitatem huic imprimis Oomitatui necessariam esse Domini Nuncii bene sciunt, propter Cassovienses, qui magnam partem Comitatus istius occupatam tenent; unde necsubsidia Regiae Maiestati exigi, nec gentes expediri permittunt, ac propterea injurias injuriis non desinunt cumulare, sicut factum est et fit per violentam Decimarum exactionem per Dicarum a.liarum in medio Comitatu distractionem, per abductionein Colonorum, per occupationes Metarum, per detentiones et arrestationes iniquas, per exactiones Tricesimarum et Teloniorum, contra libertatem Nobilitatis, denique per graves et Magyar Országgyűlési Emlékek. TIT. 9