Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
1517. DKCZEMBF.KBEN. 123 non exigua praesidia et alia, quae ad tutandum idem Regnum nostrum Hungáriáé, defensionemque publicam facere visa fuerunt, magna ex parte ex proventibus aliorum Regnoruni et Provinciarum nostrarum, citra eorum contributionem nos paravisse, imo etiam ex propria nostra facultate et Camera quolibet anno maxímam vim pecuniarum pro eorum defensione impendisse, nam etiamsi quid ab eis vel nobis vel ad Regni istius nostri defensionem oblatuni fűit, id per privatos quosdam Rebelles et publicae pacis, atque salutis turbatores direptum fűit; liacitaque ex causa considerare eosposse, nos in potentia, pro praesentis temporis statu, proventibus exterorum Regnoruni et Provinciarum nostrarum, simul et semel negotia continuorum bellorum ad parandam viam defensionis ipsius Regni nostri Hungáriáé sustinere sine eorum auxilio non posse ; propterea iustum et conveniens esse, ut in hac nostra absentia curent tantum subsidii contribuere, et eum ordinem statuere, quo illud (ut hactenus factum fűit) dissipari non possit, ut ad felicem usque nostrum ex hoc conventu Imperiali ad eos reditum, castra et fortalicia, ac alia loca tinitima, adeoque iidem íideles nostri salvi et iucolumes permanere possint; simul atque autem nos, Deo volente, revertemur, pariter cum ipsis perfecturos esse sciant tum ea, quae ad provisionem et conservationem locorum finitimorum, tum etiam, quae ad Regni defensionem, salutemque publicam tuendam pertinere videbuntur. Admoneant praeterea ipsi Oratores nostri dictos Status et Ordines Regni nostri Hungáriáé, esse inter eos rebelles quosdam, qui 11011 solum pacem et quietem ipsorum publicam turbare, omniaque, quae ipsis libet, impune facere, verum etiam Maiestati nostrae sese opponere praesumerent, in quos quominus hactenus debito modo fuisset animadversum, partim nostra absentia, pro quiete eorum publica apud praefatam Caesaream Maiestatem, reliquosque Christianos Principes paranda, partim vero ipsorum quoque facti0 et diseordia fűit in causa; nam et si non raro certas gentes proprio nostro aere conductas pro talium rebellium punitione delegerimus et miserimus, ea tamen semper intercessere impedimenta, propter quae ipsi rebelles et publicae pacis turbatores 11011 satis commode hactenus castigari, aut prohiberi potuerunt, ne Status et