Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)

III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.

124 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS Ordines ipsius Regni nostri ab eisdem magnis damnis et inimi­citiis impune afficerentur. Addant postremo iidem Oratores nostri, fideles Status et Ordines Regni nostri Hungáriáé non esse ignaros, divos quon­dam Reges Hungáriáé nostros praecessores inter alios ordina­tionis suae modos et ordines, in isto Regno nostro Hungáriáé constituisse, ut Decimae Eeclesiis Dei et Praelatis earum, ubique darentur et administrentur in eum finem, ut ex Iiis partim cultui divino per ministros ad id ordinatos providere­tur, partim vero gentes ad defensionem Regni per Praelatos ipsos pro quantitate proventuum conservarentur, nunc vero eo rem devenisse, ut quisque decimas ipsas Ecclesiarum Dei diripiat, et in usus suos convertat. Qua ex causa, et divini cultus in multis Ecclesiis intermissi fuerint, et gentes quoque ad defensionem Regni conservari non potuerint. Quam ob rem hortentur ipsi Oratores nostri fideles eosdem nostros, ut vei iam tandem cogitent de tali modo et via, ut et decimae Eccle­siarum Dei ubique extradentur, et eam contributionem, atque subsidium decernant, ut gentibus ex eo conscriptis usque ad reditum felicem nostrum confiniorum provisioni atque defen­sioni provideri atque rebelles et publicae tranquillitatis tur­batores puniri, quiesque et tranquillitas eorum publica parari possit. Quod si fecerint, nostram Regiam clementiam, gratiam­que et auxilium, tani in punitione eorundem rebellium, quam etiam aliis rebus, defensionem et quietem eorum concernenti­bus, nullo loco et tempore ipsis defuturam sentient, sed ea omnia nos una cum Sacra Caesarea Maiestate, Domino et Fratre nostro cliarissimo facturos, quae ad bonum et dementem Prin­cipem, quietisque et libertatis ac defensionis eorum amatorem pertinebunt, Datum Augustae quinta die Novembris, anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo septimo. Ferdinandus. Nicolaus Olahus Episcopns Zagrabiensis. (Másolata Pray György kéziratgyűjteményében, a budapesti egyetem könyvtárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents