Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 3. 1546—1556 (Bp., 1876)
III. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS 1547. Deczemberben.
122 A NAGYSZOMBATI ORSZÁG GYŰ [.ÉS Referant deinde praefati Oratores nostri dictis fidelibus Statibus et Ordinibus ipsius Regni nostri Hungáriáé, jam pridem ad aures nostras pervenisse, nonnullos maligni animi et publicae quietis osores homines fuisse, qui non veriti fuissent vanos inter ipsos impudenter spargere rumores, praefatam Caesaream Maiestatem nobiscum ima Regnum istud nostrum Hungáriáé ex induciis cum Turca tractatis exclusisse, et illud liberum ad praedam et direptionem hosti reliquisse ut deinceps nulla nobis eius defendendi esset relicta cura; hos et tales rumores ipsi íicleles nostri Status et Ordines sciant esse vanissimos, et a praefatae Caesareae Maiestatis, nostraque sententia longe alienissimos; nihil enim in animo suae Caesareae Maiestatis et nostro magis impressum esse, quam totum Regnum nostrum Hungáriáé, ex cuius permansione salus et quies reliquarum partium Christianitatis pendent, cum partibus ei subiectis, e Servitute Turcica, Dei maximi praesidio, ereptum pristinae libertati restituere. Inducias autem ipsas, de quibus nunc cum Turca tractatur, ne putent in damnum et detrimentum Regni, sed potius in commodum, quietemque et ulteriorem permansionem ipsorum fidelium Statuum nostrorum cessuras, quemadmodum paulo post intelligent. Licet autem Turca ipse pacem et inducias Nobiscum ad tempus certis et rationabilibus ex causis se servaturum dicat, si eas nos acceptare velimus, nihilominus tamen paratos nos esse oportet, ne quid periculi interea accidere possit; qua de causa summe necessarium esse videtur, ut interim dum nos confectis in hoc conventu Imperiali negotiis ad eosdem fideles Status et Ordines Regni istius nostri reverti, et una cum eis de publica eorum permansione, castrorumque et fortaliciorum conservatione aliter providere poterimus, iidem fideles nostri contribuant subsidium aliquod, quo eadem castra et fortalitia, locaque finitima praesidiis firmari, debitoque modo muniri et provideri, et quies ipsorum publica, Regnique totius defensio curari possit. Addant iidem Oratores nostri, non esse ipsos fideles, Status et Ordines Regni nostri nescios, ab aliquot iam annis