Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FeBRUÁRBAN. 62 1 62 1 bere, et causas suas prosequi valeant; elapsis tamen decem diebus mox extradare debeant. Articulus XL. Quantum autem attinet ad subsidium vsque generálem expeditionem, ad munienda castra finitima, et gentium ibidem conseruationem, decretum est: quod ex nunc offeratur ad con­tinuam defensionem florenus vnus, ad cuius perceptionem eli­gantur duo, vnus ex dominis, alter ex Nobilitate, qui nunc iurent coram Regnicolis, quod ex illo subsidio vnius floreni, neque ad aliqua seruitia seu salaria quorumpiam dominorum, neque in alios vsus, sed solummodo ad confiniorum munitio­nem et prouisionem, gentiumque, quae in eisdem. confiniis ser­uierint, stipendia Solutionen! facient; et quod in futura expe­ditione, seu si congregatio indicetur, coram Regnicolis, ijdem electi, sub eodem iuramento praesentent Regestum rationis super introitu et exitu eiusdem subsidij, ut cognoscatur, si quis dominorum vel Nobilium priuata manu subsidium boc vel retinuerit, vel abripuerit; et tales, cuiuscunque sint conditio­nis, Maiestas Regia in bonis, et etiam per detentionem perso­narum punire possit, non obstante Nobilitari priuilegio, vt etiam aliis pro perpetuo exemplo liabeantur. Nihilominus statutum est, vt lucrum Camerae (viginti denarii) iuxta con­numerationem huius dicae Maiestati Regiae ad Cameram suam fideliter de omnium bonis persoluatur, sub poena et obliga­mine super exactione praescripti vnius floreni decreta, admi­nistretur. Articulus XLI. Ex subsidio autem vnius floreni nemini alteri, quam illi, qui vel ex Capitaneis, vel ex aliis dominis et personis milita­ribus non domi torpebit, sed in locis confiniorum militabit, solutio fiat. Si qui vero Dominorum et Nobilium manus suas in hoc subsidium intromiserint, tales ad requisitionem dictorum duorum electorum per Capitaneum, qui in confiniis seruierit, per occupationem bonorum, ac alijs omnibus módis, quibus possunt, puniantur, et ad id domini praesentes literis suis nunc dandis sese obiigent.

Next

/
Thumbnails
Contents