Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS Articulus XLII. Verum, quia istucl subsidium ad locorum finitimorum mu­nitionem, et gentium in eis intertenendarum solutionem minus sufficiet, statutum est, vt uniuersi prouentus Regii, ex cusione monetarum, ac Tricesimis in Vngaria et Sclauonia vbique ha­bitis, et etiam apud manus serenissimae dominae Mariae Re­ginae et aliorum existentibus , in hunc vsiuu conuertantur : nec ijdem prouentus Regni extra Regnum deferantur, sed ad necessitates confiniorum et solutionem gentium, aliasque Re­giae Maiestatis et Regni liuius Vngariae et Sclauoniae neces­sitates occurrentes exponantur, in ijsque administrandis non of'ficiales seu personae alterius nationis, sed de medio Vnga­rorum unus Thesaurarius, persona idonea et fidelis, quae etiam bonis et authoritate valeat, habeatque pignus satisfaciendi (si male dispensauerit), eligatur. Articulus XLIII. Quod Maiestas Regia, nec de hoc subsidio, nec de alijs prouentibus suis Regiis , illis dominis seu personis aliis, qui rapinis et pauperum oppressionibus vtuntur, aliquam solutio­nem et ordinem faciat. Articulus XLIV. Si quis, nulla Dei et hominum habita ratione, in flagranti crimine, rapinis, spolijs atque furtis et oppressionibus paupe­rum compertus fuerit, comperta rei veritate, iuxta delicti ma­gnitudinem et qualitatem, per Capitaneos et Comites, morte, vel alia poena, quam iure meruerint, puniantur. x) Articulus XLV. Si quis violentorum contra Capitaneos in executione iu­stitiae, aut subsidiorum administratione, alijsque malis, pro debito officiorum suorum auertendis et puniendis, in quacun­que causa insurgere, seque temere opponere praesumerent, talium violentorum seruitores, si Nobiles fuerint, sub poena ') Hibásan e helyett: „meruerit, puniatur".

Next

/
Thumbnails
Contents