Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.
668 A NAGYSNOMUATT ORSZÁGGYŰLÉS Articulus XXXV. Dominus autem Locumtenens etiam extra istos terminos causas transmissionis, ac quinque casuum, nec non nouas violentias et bonorum occupationes, a tempore suae Locumtenentiae patratas, qualescunque fuerint, cum Iiis, cum quibus sufficere visum fuerit, adiudicet semper. Articulus XXXVI. Quod fratres eiusdem generationis foeminei sexus iura sua, portionéin, vei quartalitium de bonis paternis vei auitis, a fratribus eorum masculini sexus, in praescriptis duobus terminis, iuridice requirere possint et valeant. Articulus XXXVII. Quod bona plurium fratrum, uno eorum sine liberis decedente, in reliquos fratres aequaliter condescensa, et per vnum ex illis fratribus ab obitu Ludouici Regis occupata, similiter iudicentur in eisdem terminis. Articulus XXXVIII. Praeterea, quia plurimae literae et literalia instrumenta, tam dominorum, quam Nobilium de bonis eorum tam prae manibus liabitis, quam iure postea acquisitis, per liaec disturbia, vei etiam antea deperdita sunt. Ne igitur quispiam hoc defectu iuribus suis priuetur, statutum est: vt quicunque super talibus literis et literalibus instrumentis et causarum processibus testimonio legitimo et sufficienti per tales, quibus desuper manifesta rei veritas constat, documentum facere poterunt, iustis eorum iuribus et causis non frustrentur. Articulus XXXIX. Magistri Protonotarii sententias ante decimum diem primi diei proclamationis cuiusque causae extradare non debeant, vt interim causantes venire et sententias onere cousueto prolii-