Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS VIII. 1545. Február 20. A nagyszombati országgyűlésnek V. Károly császárhoz intézett válaszirata. Sacra Caesarea et Catholica Maiestas, domine, domine clementissime. Humillimam nostri et fidelium servitiorum nostrorum in gratiam Maiestatis vestrae commendationem. Iíeddidit nobis literas vestrae Caesareae Maiestatis magnificus Gerardus, con­siliarius et orator eiusdem ad liunc conventum delectus, ex quibus literis, simul et ex ipsius domini oratoris verbis ac lucuienta oratione intelleximus: Maiestatem vestram, pro sua in rempublicam christianam et imprimis erga afflietum hoc regnum pietate ac studio, nihil usquam maiori nunc sollicitu­dine curare, quam ut nationi hungaricae de christiana repu­blica bene meritae mature subveniat, atque eam e faucibus saevissimi liostis eripiat; idque ut commodius ac liberius prae­stare possit, pacem cum christianissimo Gallorum rege fecisse, neque ullis vel laboribus, vel sumptibus parcere decrevisse ; adeo ut necdum firmata sanitate Wormatiam versus longo se itineri commiserit, ubi apud principes et status imperii summa ope perficere conaretur, ut quae superioribus mensibus magno omnium ordinum consensu in liberationem nostram, de 1110­venda in Thurcam generali expeditione constituta, fuerunt, primo quoque tempore praestentur. His igitur voluntatis et* studii in nos vestrae Caesareae Maiestatis claris, certioribusque argumentis denuo confirmati, cum nihil nobis gratius, nihil optabilius contingere potuisset, Maiestati vestrae sacratissimae de tam piis, tam sanctis cogi­tationibus suis, deque isto eximio et paterno in nos studio im­mortales, et quas pro tempore possumus, humillime gratias agimus, neque desinimus orare indefesse Deum optimum ma­ximum. pro felicitate et incólumitate vestrae Caesareae Maié-

Next

/
Thumbnails
Contents