Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1545. FEIIRHÁRBAN. 659 statis, et pro tantorum conatuum, salutarisque instituti se­cundo successu. Etsi autem nobis dubium iam esse non potest, quin Maie­stas vestra institutam expeditionem ea maturitate et celeritate inchoet, ut quod animo concepit, divina benignitate imminens iugum a cervicibus Hungarorum excutiat ; quod tarnen de ad­ventu liostis valida et forti manu certo ubique rumore circum­fertur, et nos periculis ac cladibus praeteritis iure propemo­dum cogimur iam omnia pertimescere ; facere non possumus, quin, quod proximis mensibus fecimus, aliis litteris ad Maie­statem vestram Yienna datis, eidem lmmillime supplicemus, dignetur conatus istos suos et institutam provinciám mature suscipere, atque explicare, bostemque longo intervallo studeat in hoc Regnum praevenire ; sie enim nationem nostram longe ante secula cum hoc hoste strenue decertantem secum Maie­stas vestra habitura est alacrem, expeditamque ad omnia mu­nia, et reliqua demum omnia obtinebit faciliora ; quod contra eveniet, si hostem priorem contingat in regnum perrumpere, quemadmodum Maiestas vestra pro sua sapientia, iudicioque gravissimo facile intelligit. Quod ad commeatum attiuet, cae­terosque bellicos apparatus, ad quos Maiestas vestra, nos ele­men ter hortare dignatur, dubitare non debet Maiestas vestra, quin etiam supra vires nostrates omnes, omnibus, quibus po­terunt, modis ac* rationibus in tam extremis rebus expeditio­nem Maiestatis vestrae iuvent, et virtutem eorum avitam, pri­stinumque animi robur et singulare studium in patriam et re­ligionem christianam, quod eius fieri poterit, cunctis suspici­endum praebeant. Caetera Maiestas vestra ex domino oratore suo cognoscet ; quam Dens altissimus servet diu f'oelicem et incolumem pro salute christianitatis. Datum Tyrnaviae XX. die februarii, anno Domini MDXLY. Praelati, barones, nobiles, caeterique ordines et status Regni Hungáriáé Tyrnaviae congregati. (A brüsseli állami levéltárban őrzött eredeti példányból közli Horváth M. Brüsseli Okmánytár. II. 117—119. 11.) 42 *

Next

/
Thumbnails
Contents