Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

1 545. FEBRUÁRBAN. Gl 7 generalem Conventum omnibus ordinibus et Statibus istius Regni nostri, ad civitatem nostram Thyrüaviensem iudixerimus, cui nos conventui personaliter praesse statuimus, vos benigne hortamur, vobisque clementer committimus, ut ad praedictum locum et diem vos quoque e medio vestri speciales homines vestros, cum pleno mandato mittere debeatis, et ita vos stu­deatis cum caeteris fidelibus nostris ex isto Regno comparare, ut omnes unanimes et concordes omnibus viribus ad expedi­tionem generalem, penes Caesareae Maiestatis et nostram per­sonam, praesto esse possitis, et in reliquis omnibus, quae ibi ad commodum et conservationem vestram tractanda videbun­tur, ita vos exhibeatis, ut (quod maximé decet extremis rebus) coniunctio animorum inter vos et promptitudo ad complecten­dam communem defensionem omnibus re ipsa elucescat; sic enim et Deum Optimum Maximum propitium rebus vestris reddetis, et Christianos Principes omnes ad persequendam alacri animo institutam provinciám inflammabitis, gloriamque Maiorum vestrorum virtute partam augebitis, a nobis vero, ubi Deo duce ex istis malis fueritis erepti, omnem semper gratiam nostram consequimini. Aliud ne feceritis. Datum Viennae, vi­gesima quarta mensis Novembris, anno millesimo quingente­simo quadragesimo quarto. Ferdinandus. Nicolaus Olahus. Kivül: Egregiis et Nobilibus Judicibus, ac Universitati Nobi­lium Comitatus Zaladiensis, Fidelibus dilectis. (Kiadta: Kovachich M. Gy. Vestigia Comitiorum. 664—7. 11.) II. 1544. November 8. V. Károly császárnak a nagyszombati országgyűlésre küldött követe részére adott utasításai. A) Carolus etc. Instructio de bis, que consiliarius et orator noster ad Regnum Hungarie, íidelis dilectus Gerardus Weltvyck in sua

Next

/
Thumbnails
Contents