Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIV. A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS. 1545. Februárban.

6(3(3 6(3(3 A NAGYSZOMBATI ORSZÁGGYŰLÉS legatione, et apud serenissimum principem dominum. Ferdi­nandum Romanorum,' Hungarie, Boliemie etc. Regem, fratrem nostrum charissimum, et apud ordines prefati Regni Hungarie publice et priuatim, nostro nomine, proponere, agere et tra­ctare debet. Inprimis sese conferet citato cursu ad prefatum serenis­simum fratrem nostrum Romanorum etc. Regem, et nunciata serenitati illius nostris verbis salute et fraterni amoris perpe­tuo jncremeuto, legationis sue tenorem illi explicabit, audita­que eius sententia et voluntate, vna cum his, quos ipse serenissimus fráter noster missurus est, ad Hungáriám profi­ciscetur, ad locum proximo conuentui ordinum illius Regni designatum. Atque ibi, data loquendi facultate, redditis literis nostris credencie ordinibus Regni, legationis sue racionem exponet: Nos scilicet plane nihil dubitare, quin jam olim per­spectum ac exploratum habeant studium nostrum erga se et vniuersum Regnum Hungarie, cuius jneolumitati, saluti et dignitati optime semper consultum voluerimus, jtaque nihil nobis potuisse contingere grauius, quam quod his annis supe­rioribus, quum ex serenissimo fratre nostro Rege Ferdinando, et aliunde quoque jntellexissemus, in quanto periculo res ipsius Regni versarentur, Christiani nominis nostri hostibus Turcis jllud occupare, et in barbaricam illám suam seruitutem redi­gere conantibus, nos jntestino bello, cui tamen causam non dederamus, ita jmplicitos fuisse, vt laborantibus ab ista parte rebus, vti cupiebamus, viribus ac copijs nostris adesse, et eam opem ferre non potuisse, quam et muneris nostri ratio, et in prefatum serenissimum fratrem nostrum charitatis vinculum, et in ipsos ordines ac Regnum, quod hactenus Christiane Rei­publice, precipue vero auiti ac paterni soli nostri Austrie, atque Germanie totius tutissimum propugnaculum esse sólet, animi nostri propensio deposcebat; audiuisse quidem nos 11011 abs­que jngenti animi perturbatione, Turcarum in sanguinem Christianum seuitiam et crudelitatem, rapi in necem ac serui­tutem parentes, coniuges, liberos, facultates diripi, excindi edes, violari atque subueriti sacra, diuina atque humana mi­sceri, nullum sexum, nullám etatem a calamitate, ab excidio liberam atque jmmunem esse ; versari etiam ob oculos, quo in

Next

/
Thumbnails
Contents