Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1544. és 1545-ben.
1544- és 1545-BKN. 003 Novizoliensium, bona Nobilium et Ecclesiarum Dei, a potentioribus violenter occupata, Iiis quorum bona sunt, restituenda curet; infinitae enim sunt lacrimae et querelae pauperum, se bonis omnibus inclebite spoliatos et exclusos esse conquerentium. Item, quia Agria partibus istis superioribus sit quasi propugnaculum et antemurale, ea enim capta (quod Deus avertat) nil salvum et incolume in partibus istis maneret, ut ergo ne iutercidat facultas illám de suis legitimis proventibus conservandi, est concordibus animis conclusum, ut, nulla obstaute assignatione aut inscriptione, omnes illius proventus decimales, quocunque nomine censeantur, ab omnibus, quicunque liactenus utcunque eas Decimas perceperunt, restituant, neque manus suas immittant; sed per homines Regiae Maiestatis, Domini nostri Clementissiim, puta Egregios Matliiam Brodaryst et Ioannem Zewlessy, Aulae Regiae Maiestatis familiares, illae omnes percipiantur, et ad usum conservationemque clictae arcis A-griensis acceptae, Semper a Castellanis super omnibus, quae illis daturi sunt, quietantiae dentur. Quod vero Decimae illae, cujuscunque generis existant, ad rem tam necessariam ab omnibus restituantur, Magnifici Domini Franciscus Bebek, Emericus et Sigismundus Balassa praesentibus verbis se remissuros esse coram Caetu cunctorum Nobilium promiserunt, offerentes se contra alios omnes insurgere, et vi accipere, quicunque absque solitae arendae Solutionen! aliquam ex Decimis illis pro se percipere contenderent: ad hoc ipsum praestandum responsum est ab hominibus etiam Regiae Maiestatis, Domini Fratris Georgii Episcopi Waradiensis ad Thesauriorum (sic), et Domini Casparis Dragffy ; item Magnifici Domini Casparis Scheredy ac Michaelis Bidy, et Dominorum de Homonna, nec non Francisci Dobó, Casparis Horváth de Wingart, et aliis, qui huic Conventui interfuere. Debent autem dicti Collectores Decimarum in arcem x4.griensem se conferre, illicque omues immunitiones et apparatus, quibus arx ipsa est instructa, et quibus adhuc egeat, coram inspicere et videre, tandem si quibus opus erit, illi melius providendum, hoc ex pretio, seu arenda Decimarum, dicti Domini Collectores ordinent, servantes super omnium bonorum et (sic)'