Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1544. és 1545-ben.

(604 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK expeditam rationem. Ke v erei idus etiam Dominus Albertus Praepositus, Nim eius per Maiestatem Regiam ad Conventum istum missus, in medium nostri vocatus, dum liaec praescripta, lioc nostro per nos communi voto ordinata esse pro communi bono et dictae arcis conservatione, eidem dicta essent, respon­dit: se bene sperare, quamvis nullám superinde habeat com­missionem, Maiestatem Regiam liaec, atque illa, quae ad com­modum Regni fient, autoritatique et dignitati Maiestatis Suae non adversantur, eandem Maiestatem Regiam ratam habitu­ram, cui etiam non minima cura foret conservandi arcem Agriensem. Item, conclúsum est, ut universi Nobiles horum Comita­tuum Colonos eorum, similiter etiam Nobiles unius sessionis perlustrent, ut certus illorum numerus sciri possit, jubeatque illos, ut pixidibus et laneeis, ac aliis armorum generibus, me­liori quo poterunt modo, ita parati esse possint, ut ingruente necessitate mox per singula capita insurgere, et hostibus, ex­cursionem vel op.pugnationem arcinm et castellorum facere volentibus, una cum Domino Capitaneo pro terrae huj us defen­sione parati esse, et contra hostem ire possint. Quemadmodum similiter in Articulis etiam Ordinationum Novizoliensium con­tinetur. Quia autem Servitores Magnifici Domini Stepliani Los­sonczy de Castello Banya multas plerumque injurias et damna cum vicinis Nobilibus et Ignobilibus, tum vero Negotiatoribus inferunt, unde proventibus Regiae Maiestatis non parvum detrimentum accessit ; idem denique Dominus Lossonczy fidt­lis subditi servitoris Egregii Ladislai Parlagii bona et posses­siones, statiin post Conventum Cassoviensem, cui interfuit, indebite occupavit ; needum illa in hunc diem remisit, neque sui a continua despoliatione et occisione abstinent ; idcirco dignetur Maiestas Sua modum aliquem invenire, ut deinceps sciat se Dominus Lossonczy, et ad eum pertinentes ab hujus­modi maleficiis continere, bonaque intereepta mox remittere. Dignetur Maiestas Sua certum aliquem diem et locum designare, nominareque et jubere, deinde in universum omni­bus Statibus hujus Regni ultra et citra Tibiscum existentibus, Transylvaniensibus etiam, quo in unum conveniant, tractaturi

Next

/
Thumbnails
Contents