Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XIII. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1544. és 1545-ben.
(02 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK. I. 1544. Július 6. A sajó-szent-péteri részleges gyűlés végzései. Articuli in Conventu ad sextum diem Mensis Julii in Oppido Sajó-Szent-Péter, per Dominos et Nobiles illic congregatos, tractati et conelusi. Primo agunt Regiae Maiestati, Domino nostro Clementissimo gratias immortales, contenduntque vita et sanguine eorum promereri tam piam et paternam suam benevolentiam, qua huic afflicto Regno et nobis omnibus, tum apud Caesaream Maiestatem, Dominum nostrum Clementissimum, tum vero Principes Romani Imperii auxilium et defensionem, et ad annum futurum offensionem dignata est procurare, in cuius etiam ficlem solidam missis ad nos dictae Caesareae et Catholicae Maiestatis, Domini et Fratris sui Charissimi, litteris, in spem certam et consolationem animos omnium nostrum, propemodum hostili timore perculsos, clementer erexit. Non dubitantes id re ipsa et Caesarem, et Maiestatem suam, aliosque Principes Christianos praestaturos, quod benigne in litteris et legatione ad nos missis Maiestates Suae denunciare nobis et aliis fratribus nostris curarunt. Cum autem nos et totus terrae istius tractus, in extremo jam periculo laborans, conservari et tueri ad versus Turcarum excursiones nonnisi praesenti auxilio poterit; Maiestati Regiae per immortalem Deum humillime supplicamus, dignetur Dominum Capitaneum ad partes istas tuendas, in proxime praeterito Conventu Novizoliensi designatum, absque mora venire jubere, qui defensioni terrae hujus incumbat, commodocjue in loco resideat, et tandem nobiscum una, si res postulabit, pro publica nostra defensione insurgere, et obviam liosti venire possit. Idem praeterea Dominus Capitaneus, vigore Articulorum