Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
592 A BÉSZTÉRCZEKÁNYAI ORSZÁGGYL" LÉS perficere potuerimus, vobis ac omnibus palám constare haud dubitamus; quapropter volentes nolentesque impellimur, iueuitabili necessitate potius quam vlla culpa nostra coacti, eas iam tandem vias et rationes inire, per quas cum grauissimum illud onus, quo nunc immerito premimuv et turbamur, tum objectas difíicultates et jmpedimenta in propugnanda salute communis christianitatis, aduersus perpetuum et hereditarium hostem, omnipotentis auxilio, amoliri et amouere, illisque amotis postea prelrbato fratri nostro, vobisque et alijs Serenitatis eius regnorum et dominiorum obedientibus ac fidelibus subditis, pro eliberatione ipsorum a presenti metu, periculisque jmpendentibus, personali presentia et assistentia nostra, necnon cum omnibus viribus nostris, auxilium suppetiasque ferre queamus; nihilominus etiam nunc, in hoc presenti conuentu jmperiali, apud communes status atque ordines sacri jmperij, attenta tali tantaque necessitate et periculorum magnitudine, de quibus nos, simul et dicti status, a prefato fratre nostro charissimo, pluribus grauissimisque sane verbis, sufficienter edocti admonitique sumus, tantum egimus, eoque rem ipsam perduximus, vt dicti status atque ordines pro hoc anno subsidium defensiuum, et pro anno proxime futuro validissima auxilia ad expeditionem generalem offensiui belli, contra sepedictum Christianitatis hereditarium hostem Turcam, sese prestare, vnanimi consensu et voluntate obedienter obtulerint et receperint; nos uero vicissim obtulimns atque adeo promisimus, nos tali expeditioni belloque oífensiuo aduersus communem hostem personaliter et cum potentia preesse curaturos, eamque, cum adiutorio et cíementi gratia omnipotentis dei, pro prelibati fratris nostri Charissimi, vestraque omnium, nec non totius nationis germanice et communis Christianitatis securitate et pacificatione, ad salutarem exitum, speratumque finem perducere elaboraturos fore; neque extra spem sumus, nos fauentibus superis f'ortassis adducturos eos, qui horum maiorum sunt authores, et nos ab auxilijs ante dandis impediuerunt, ad rectam rationem, vt nos in restituenda vestra prouintia suis auxilijs ipsi adiuuent. Que quidem omnia vobis impresentiarum idcirco clementer et paterne significare voluimus, tum vt inde certam spem et consolationem caperetis, tum vt scireretis vos in pre-