Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
1543. NOVEMBERBEN. 593 senti metu et periculis, in quibus versamini, haudquaquam derelictum iri, quin potius de benignitate dei inprimis confisi, nostrisque ac sacri jmperij auxilijs freti, liberationem et redemptionem vestram breui affuturam, pro certo vobis persuaderitis ; quodcirca vos clementer hortamur, et requirimus etiam atque etiam, vehementer petentes, vt deinceps quoque in ea fide, obedientia et constantia, sicuti hactenus magna cum laude vestra fecistis, erga Serenissimum regem et Dominum vestrum inconcusse intrepideque permanere velitis, et presertim hoc anno circa prestationem subsidij defensiui, per communes status jmperij promissi, vna cum alijs eiusdem fratris nostri Charissimi regnorum et dominiorum subditis, Serenitati eius obedienter et fideliter auxilijs vestris adesse et assistere, vestraque adeo corpora, bona facultatesque pro defensione et conseruatione nimirum tum communis patrie, tum dignitatis vetusteque glorie nominis vestre, necnon vxorum, liberorum, fortunarumque vestraruin alacriter impendere, ne formidetis aut cessetis ; quemadmodum in hoc ipsum dictus Charissimus fráter noster vitro sedulo incumbit, et in hunc vsque diem, quantum in se fuit, nihil penitus desyderari passus est, quo jmrnanis Turcarum tirannus tantisper, donec promissa et decreta offensiui belli auxilia et persoualis presentia nostra ad futurum annum adesse et exspectari possint, ab vlteriori inuasione et progressu cohiberi. et incomparabilia illa mala atque damna, que proculdubio ex eo, si Turca hoc anno jntentum et propositum suum plene assequeretur, toti nationi germanice et communi Christianitati timenda et expectanda forent, auerti et prohiberi queant ; siquidem nos omnibus modis statutum liabemus dictum fratrem nostrum Charissimum, vosque et alios Öerenitatis sue regnorum et dominiorum obedientes et fideles subditos, in hisee periculis imminentibus nequaquam derelinquere, de quo spem vobis indubitatum facimus, prout vicissim de vobis nihil aliud nobis pollicemur, quam quod in pristina obedientia, fide et offitio erga Charissimum fratrem nostrum perseuerantes, vos vsquequaque uere strenuos, patrieque amantes exhibebitis ; jd quod praeterquam quod vobis, vt Christianis viris, et pro satisfactione debite obedientie, qua prefato fratri nostro Charissimo, tanquam Regi et naturali domino ac Magyar Országgyűlési Emlékek. II. 38