Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
1543. NOVEMBERBEN. 577 cum exercitu e suis Regnis et prouintijs coacto, Posonium tandem venire potuisset: quo quidem tempore intelligere potuerunt principes ac status Imperij, quamuis nullus Imperialis adesset exercitus, perpauceque admodum auxiliares copie conspicerentur, status tamen atque ordines Hungarie paratos, uti statuerant, viritim penes suam Maiestatem cunctis viribus insurgere, summa coutentione instetisse, vt gentes externe, quae cum sua Maiestate Posonium conuenerant, institutam expeditionem persequerentur, vtque Maiestas Regia incepto itiuere ad interiora Regni penetraret, neque occasionem pulcherrimam recuperandi ea, que paulo ante amissa erant, de manibus elabi sineret; sed instanté hyeme, alijsque racionibus obstantibus, gentes ille adducj non potuerunt, ut progrederentur ultra Posonium, atque ita Maiestatem Regiam jnchoatam expedicionem in aliud tempus oportuit rejicere. His igitur sic peractis, tametsi status atque ordines Hungarie, frustratj spe maxiina et liberalibus oblacionibus, a cliristianis principibus sibi factis, perculsique iam prope animis, consternati tot tantisque calamitatibus, ferocem hostem intra viscera habentes, et malis vndique circumuenti, in desperacionem iure videbantur prolabi potuisse: nihilominus generosum illum spiritum maiorum etiamnum retinentes, et dei optimi maxi mi imprimis auxilio freti, accepta rursum benigna Regie Maiestatis oblacione, in discessu ex Posonio facta, de capescenda generálj expedicione ineunte proximo vere, jdeoque ipsi omnes animati incensique vel pátriám liberare, vel pulcherrimam mortem oppetere, penes Regem ipsorum (si ita res ferat,) congregati hunc in locum, ea onmia inter se commimibus sufíragijs statuerunt, quibus cum presenti hyeme tueri se suosque fines, tum jneunte vere maximis quibus potuerunt copijs presto esse poterunt sue Maiestati in generálj expedicione. Cum autem status atque ordines Hungarie existimare non possint, quiu quacunque de causa oblata praesidia proximo anno neglecta sint, domini principes ac status Imperij pro sua maiorumque excellenti virfcute. pro magnitudine animi, et quod ipsorum proprium ac peculiare est, christiauos populos ab juiurijs et vi cmdeli solicite vindicare, oppressosque assererein 37 Magyar Országgyűlési Emlékek. II.