Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XII. A BESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁGGYŰLÉS.1543. Novemberben.
578 A JJESZTERCZEBÁNYAI ORSZÁ<.'GYŰLÉS libertatem, ipsis quoque Vngariam iam ruentem in interitum defensam et eonseruatam velint, et quia in memoria liabeant, maiores nostros elarissimos viros iam inde ab initio fidei christianae in hoc Regno proprijs viribus, acriter Hungarie fines longo tempore non solum tutatos esse, verum eciam protulisse longe lateque per hostis dicionem, cum summa ipsorum glória et utilitate tocius Reipublicae Christiane, ac ubi sensim labescere res coepit, aucta nimirum per caeteras orbis partes hostis potencia, victaque vi virtus est, tum demum simul cum Hungaria reliquas prouincias et Regna circumvicina furorem hostis, magno eorum malo experiri oportuisse, et nihilominus Hungaros nullis vnquam cladibus, nullis jacturis aut periculis absterrerj potuisse, ab imitandis vestigijs maiorum, semperque pro rerum magnitudine supplices denunciasse, imminencia pericula principibus christianis ; ob has igitur, aliasque huiusmodj rationes orabunt legati, obtestabunturque dominos principes et status sacri R ománi Imperij, vt consyderato extremo periculo, quod supra caput cunctis aeque astat, sine mora et ipsi, maioribus quo possunt, viribus Hungarie subueniant, sanctissimumque propositum defendendi iugiter Hungáriám, vsque ad hostis exterminationem, in manus resumere, ac firmo vnanimique decreto confirmare, et re exequi velint, neque vlla de causa hoc, quod praecipuum ipsorum institutum esse debet, posthabendum curent, certi, fore perbreui, vt amissa penitus Hungaria, tum demum intelligant, quanti fuerit illám vi et furori hostis oppositam aditum ad reliqua Regna et prouintias praecludere, experienturque tanto difficilius in posterum reliqua defendi posse, quanto bellicosiore natione destituti, illos ipsos aduersarios paulo post cogentur sentire, quos nun c in communi causa acerrimos propugnatores secum sunt habituri, quemadmodum in ceteris christianis populis et gentibus paulo ante a Thurca subactis, magno omnium malo aetas nostra sensit. Illud postremum oratores subiungent, cum status atque ordines Hungarie ad interitum vsque satis officio ipsorum, satis maiorum glorie facturi sint, nisi deserantur a principibus christianis, quibus haec imprimis defensio omnibus de causis eure esse debet, tum si praeces ipsorum inges, et periculorum instancium magnitudinem, Christianaeque Reipublicae statum