Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

1542- ks 1543-BAN. 507 XIV. 1543. Július. A debreczeid részleges gyűlésnek, Ferdinánd királyhoz küldött követei részére adott utasítása. Tnstructio apud Sacram Regiam Majestatem per Nunccios dominorum Nobilium, qui eongregacioni Debreezenicnsi inter­fuerunt. Inprimis domiui oratores et maudatarij dominorum No­bilium, qui eongregacioni in Debreczen celebrate interfuerunt, Sacre Regie Majestati fidelium subditorum fidelissima eorum seruieia Maiestati sue humiliter Offerent. Tandem jmmortales debebunt Eius Maiestati babere gra­tias pro eo, quod Maiestas sua ex genuina erga nos fideles suos subditos pietate et clemencia publicam regnicolarum suo­rnui constitutionem Nouizoliensein non ratam et firmám ha­buit solum, verum eciam ad illius debitam execucionem, ma­gnificum dominum Andreám de Bathor, fidelem eius Majestatis subditum, supremumque Capitaneum ammandauit ad has partes, qui juxta ejus majestatis mandatum, nulla in re pro debito officij sui jussa eius Maiestatis reiieiendo, veluti obedien­tissimus ejus maiestatis fidelis subditus, non exigua in parte constitutionem ipsam executus est; nunc quidem, pro officio suo sibi jniuneto, quo magis eius maiestatis mandato satisfa­ceret, ipsamque constitucionem stabiliorem et firmiorem red­deret ac promoueret, dominis magnatibus nobilibusque vni­uersis maiestati sue fidelibus subditis, liuc ad oppidum Debreczen conuocatis, rem omnem, que ad eam ipsam constitucionem pertinebat declarauit et ipsis proposuit, quo clare intelligere­tur eam non ad ipsorum ruinam, sed pocius tutelam et defen­sionem esse decretam, ne quis presertim temerarius crassaque pertinacia ductus huic rei tam salutari sua temeritate contra­uenire attemptaret. Quam Maiestatis sue fideles subditi certo cognoscentes, (sic) grato ab eo susceperunt animo, maximoque aífectu et animj prosperitate eam amplexati sunt, gratias jnsu-

Next

/
Thumbnails
Contents