Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

508 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 15-12- ós 1543-ban. per habentes ei, quod jndicauerit et ob oculos eis proposuerit ea omnia, que ad ipsorum defensionem spectarent, jd quod et sue Majestati proinde atque domino ipsorum clementissimo fidelissime inseruire curabunt. Supplicant itaque majestati sue domino ipsorum clemen­tissimo humilime, ne paciatur haue tam salubrem rem, quam maiestas sua, pro sua erga nos inefabilj clemencia, confirmauit, per rebelles, si qui fore viderentur, violare et extinquj, sed eciam jnuitis illis deducantur ad optatum finem, ac eius maie­stas eidem magnifico domino Andree de batbor, eius maiesta­tis supremo capitaneo, ad execucionem huius rei delegato, maiestas sua sit ea prouisione rerum bellicarum et apparatuum, quo contra rebelles jnstituta fidelium eius majestatis exequi possint. Quia tamen maiestas sua tam hac in re quam alijs omnibus in rebus summa denique pietate et clemencia suos fideles sub­ditos prosequi, in ipsorum laudabilj libertate conseruare Sem­per dignata est, freti et audaciores facti jn tam ingenti eius maiestatis clemencia, quam a suis fidelibus nunquam negatura est, jdem sue maiestatis fideles supplicant humiliter, vt magni­ficum dominum Petrum Perenv, fidelem subditum eius maie­statis primarium, quem a suis maleuolis accusatum Maiestas sua captum tenet, ex sua regia clemencia eliberare dignetur, qui eliberatus tandem se contra omnes, qui eum accusare non cessarunt, coram eius maiestate justificaturus est, Vnde cogno­scet plane maiestas sua, jmmerito et indebite, citra racionabi­lem causam, fuisse eum apud eius Majestatem accusatum. Qua in re ceptam jani sue majestatis erga eos, presertim in eorum libertate promouere, clemenciam maiestas sua ipsis copiosius et clemencius deciarabit et ostendet, si dominum Petrum Pe­reny ex sua clemencia eliberare dignata fuerit; quod si maie­stas sua erga eos clemencia fecerit, perpetue fidelissime maie­stati sue inseruire curabunt, tanquam domino ipsorum clementissimo. Tandem quod maiestas sua pro ipsorum defensione et libertatis stabilitate, Posonii jura et leges fieri constituit, ipsis maximé piacet; supplicant tamen eius maiestati humilime, ex quo tria obstant jmpedimenta, que ipsos pro prosequendis

Next

/
Thumbnails
Contents