Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

500 MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSek 15-12- ós 1543-ban. tribus eorum, quos vellent, eligerent, qui penes eum essent, et qui non solum prouentus Regni scirent, sed quo, et in quem finem illi exponerentur ; quod cum pro bono eorum et in vtili­tatem Regni esse viderent, facile postulatis ipsius domini Tlie­saurarij annuissent. Supplicant jgitur dominj et nobiles Regi­uali Maiestati, vt eius Maiestas dominis Thesaurario, comiti Themesiensi, Pathochy, Episcopo Cbanadiensi, Lossonczy et ceteris, qui primi sunt, mandare dignetur serio, ne quis se ad huiusmodi prouentus Regni ad vtilitatem multorum, conser­uacionemque Regni constitutos ingerat. Item, vt bona aliorum occupata remittant, abductos joba­giones restituant, colonos ad iusolitam seruiciorum exhibicio­nem ne cogant, cessent ab educillacione vinorum, et ab omni prorsus oppressione misere plebis abstineant. Item, vt dominus Episcopus Chanadiensis, ad locum Episcopatus sui, manendi gracia se conferat, vt commodius custodie domus illius inuigi­lare possit, ex cuius neglecta conseruaeione. magnum periculum Regno contingere posset. Item, vt Reginalis Maiestas in lioc quoque domino Thesaurario mandare dignetur, vt prouentus Regni, hactenus sepius in diuersum laceratos, ad vtilitatem tantum Regni, et necessitates Maiestatis sue, eiusque serenis­simi filij exponat ; visa enini tanta omnium rerum inor­dinacione et oppressione eorum , amplius iam ista pati nullomodo neque ' possent, neque vellent, fidemque mutuam inter se dedissent, quod si qui ex dominis, contra eiusdem ordinacionem juramento confirmatam agerent , juraque et libertates eorum violare vellent, contra talem publice pacis turbatorem consurgerent, neque se opprimi paterentur. Qui cum dominos quoque hic existentes rogassent, vt huic tam salubri ordinacioni consentirent, eorumque honestis et profi­cuis petitionibus domini ipsi acquieuissent, consensissentque ad vnum omnes ; rogant, pari studio, ijdem domini et nobiles dominum quoque comitem Themesiensem, a quo multas jniu­rias et oppressiones hactenus sustiuuissent, vt sua quoque ma­gnifica dominacio eiusdem animi cum jpsis dominis et nobili­bus esse, ac ab oppressione aliorum sibi temperare, bona eciam aliorum occupata remittere, et de dampnis alijs illaiis satisfa­cere velit.

Next

/
Thumbnails
Contents