Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)

XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.

1542- kS 1543-BAN. 501 Itein, constitutum est, vt si que violencie deinceps üerent, ne maioribus expeusis ad Reginalem Maiestatem ituri graua­rentur, illas nobiles jurati, qui domino Thesaurario iu admi­nistrandis prouentibus Regni juncti esse debebunt, tarn prete­ritas , que post obitum serenissime quondam Maiestatis domini nostri clementissimi pie memorie contigerunt, quam nouiter factas, vnacum jpso domino Thesaurario, jure rne­diante cognoscere et adiudicare debeant; jta tamen, vt qui judicio dominorum comitum (cum iam in omnibus comitatibus celebracio judiciorum fieri incipiat) conteuti non fuerint, tales causam eorum, per appellacionem, pro maturiori reuisione, ad jpsum dominum Thesaurarium et juratos nobiles prouocare possint, et quod huic judicio eciam domini, cum adsuut, quan­docunque voluerint, sicut in consilio, ita eciam hic adesse possint. Item, vt dominus Thesaurarius in grauioribus regni ne­gocijs dominos vel per literas, vel per nuncios conueniat, et omnia cum scitu et consilio eorum agat; si quod vero nego­cium emerserit, de hoc dominus jpse Thesaurarius, et ceteri domini Reginalem Maiestatem reperient. He igitur violencie, que recitate sunt et alia multa mala, jpsos dominos et nobiles ad lianc ordinacionem constituendam coegerunt, cum neque literis, neque mandatis Reginalis Maie­statis quisquam parere vellet; neque in aliuin finem haue con­stitutionem eius Maiestas a dominis et nobilibus factam esse interpretari dignetur, nisi in bonum Maiestatis sue, eiusque serenissimi filij, ac conseruacionem tum libertatis eorum, tum Regni ; cui rei non mediocrem occasionem dederunt domini quoque Thesaurarius, comes Themesiensis, Pathochy et Los­sonczy ; dominus enim comes a Baltasare Pathochy et Gás­páré Bamffy, quibus Reginalis Maiestas ex sua gracia bona Egregiorum quondam Jakytli contulerat, cum ijdem vigore literarum sue Maiestatis bona illa occupassent, contra autori­tatem eins Maiestatis, eadem bona illa occupauit, aceruosque in eisdem repertos nunc excutere facit, aliasque violencias in­ter miseram plebem per suos exercet. Dominus Thesaurarius, molendinum Nicolai et Michaelis Tholdy occupauit; dominus Lossonczy predium Michaelis Seryeny, preter omnem proces-

Next

/
Thumbnails
Contents