Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 2. 1537—1545 (Bp., 1875)
XI. MAGYARORSZÁGI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK 1542- és 1543-ban.
1-542- És 1543-BAN. 491 Episcopo Waradiensi, quem Majestas vestra inter Nos in suuui Thesaurarium desiguare dignata est. proposuerunt Nobis, varia et quidem jmmineiicia ac propemodum ingruencia discrimina, que fratribus meis vsque adeo ardua visa sunt, vt si ea iam nunc vi repellenda forent, omne jd Majestatis vestre subsidium eo fenne insumendum erat; vt itaque et Majestati vestre vberius subsidium illinc proueniret, et idem ad propulsanda instancia pericula sumptus suppeterent, deliberatum est: Subsidium vnius floreni presens ac sexagesime medietatem aliquatenus augeri, quo vero pretextu, id vt Majestati vestre priuatim referem, mihi iniunctum est. Ceterum, Articuli, quos Majestas vestra cum dominis Baronibus et nobilibus Posonij decreuit, tametsi vniuersi dignitatem Majestatis vestre et Regni sui conseruationem coucernant, ex omnibus tamen duo articuli visi sunt nobis cumprimis ad coercendos externos, simul eciam jnternos hostes facere: Primus est de conferendo subsidio, ad quod cum fratres mei deliberato animo paratissimos se obtulerint, Majestati vestre, vti domino ipsorum clementissimo suplicant, dignetur Majestas vestra inprimis dominis Baronibus, deinde comitatibus quibuslibet seriöse mandare, subsidij administracionem ne difficultent, neque diíferant, item domino Reverendissimo Tliesaurario mandare, vt citra respectum personarum ex bonis, tani magnatuum, quam nobilium exigere et exigi facere debeat, ita vt ipsum Majestatis vestre subsidium, citra aliquod defectum, pure et integre ad manus Thesaurarij Majestatis vestre administretur. Secundus est articulus de administracione juris per personalem presenciam Majestatis vestre Posonij fienda; jn ea parte Majestati vestre, vti domino ipsorum clementissimo suplicant fratres mei, dignetur Majestas vestra ibidem inter nos vnum aliquem constituere, qui causas ad personalem Majestatis vestre presenciam vel prorogandas, vei de facto deferendas? illic cognoscat et dijudicet, quod vt Majestas vestra annuere dignetur, primum itineiis longinquitas, grauitas et ob interpositas Thurcas singulare periculum suadent, simul eciam, quia infiniti sunt pupilli, vidue, extreme preterea fortune homines inter Nos, quorum res tenue, tantum itineris assumere nullo-